11:40 consilium meum audietis, utrinque de ea re disceptare desinemus. Itaque literas Comitis, quas tu nuper miseras, suppressi ne quid offensionis parerent. Erant enim ita compositae ut gratae esse non possent, ac quo ansam omnem praecidam contentionibus, a responsione quoque abstinebo.9) Horreo quum ita crudeliter pios audio vexari in Gallia, hoc praesertim tempore quo nihil opis afferre possumus. Nec dubito quin optimi quique ut plurimum periclitentur. Quo enim quisque cordatior est ac constantiore animo Christum praedicat, eo minus a Satana ferri potest. Quanquam fit interdum ut optimos etiam Dominus in tuto servet dum alii ad supplicium rapiuntur. Conterraneus10) Iacobi, qui Sedanae exustus est aut Meiduni, superiore anno hic fuerat et exhortatoriam epistolam ad eius regionis fratres a me petierat: postea certo intellexi fuisse infectum erroribus anabaptisticis, ac maxime omnium insaniisse. Poenituit me igitur quod aditum meis literis ad multos bonos patefecissem. Vereor ne morte sua evangelium magis infamant* l) quam promoverit. Quod dico non habeo ex incertis rumoribus, sed ex eius propinquis. Is cuius sororem in matrimonio habuit non dissimulat qualis fuerit. De morte Michelii non satis cum tua epistola congruebant eius sermones qui spectaculo interfuerat. Verum hanc regulam nobis tenendam puto, ut de iis, qui pro evangelii testimonio passi sunt, quam possumus optime et sentiamus et loquamur. Modo ne quid nimium, ubi non liquido constat qualiter se quum in vita tum vero praesertim in morte gesserint. Gaspari prospectum esse gaudeo, est enim dignus, ac profuturum scholae 12) spero. Tossanus tres aut quatuor a me petierat, si tot haberem hic, quos iudicarent regendis ecclesiis idoneos: nominatim Iacobum flagitabat. Sed ille se vobis servare maluit. Quae illa sit ditio comitis Guillelmi, nondum potui diligenter sciscitando scire. Tu quum hic eris forte melius nobis indicabis. Simul de iis omnibus commentabimur quibus remedium afferendum putas. Si putarem Corderium deliberare an Burdegalam redire expediat, libenter proferrem quod sentio. Verum non opinor tam caecum esse ut consultationem ea de re instituat. Gallis illis episcopis cur scribendum non putem, coram tibi indicabo. Magnam gratiam habeo fratribus quod meum consilium adeo aequis animis acceperunt. Quando tamen periculum est ne alii indigne ferant vos incepisse, 9) Forte de se revocando Genevam hic loquitur. Simler. (?) 10) Totus hic locus usque ad finem pericopae (. . . ea res differatur) in Cod. 106 cancellatus est. Caeterum supplicii de hoc viro sumpti alibi mentionem factam non vidimus. 11) sft on sire (inflammant?). 12) he will have the charge of the school.