49:4 4 initiamur: illic Christo consepelimur, ut nobis emortui per eius vitam suscitemur in vitae novitatem. Sequitur ergo, sine regeneratione neminem posse induere ipsius iustitiam. Inde exhortationes ad vitae puritatem ac sanctimoniam deducit, quae necessario in iis apparere debent, qui a regno peccati in regnum iustitiae traducti sunt, repudiata impia carnis indulgentia, quae solutiorem peccandi licentiam in Christo quaerit. Brevem quoque mentionem interserit legis abrogatae, in qua abrogatione elucet novum testamentum, ubi cum peccatorum oblivione spiritus sanctus promittitur. Capite septimo ingreditur iustam disputationem de legis usu, quem velut digito prius demonstrant, quasi aliud agens: rationem assignans cur a lege soluti simus, quia nonnisi ad condemnationem per se valebat. Quod ne in legis contumeliam vergeret, fortiter ab omni calumnia ipsam asserit. Docet enim nostra culpa factum ut in mortis materiam cederet quae in vitam data erat Simul exponit quo modo per eam peccatum augeatur. Exin transit ad describendam spiritus et carnis luctam, quam in se filii Dei sentiunt quamdiu carcere mortalis corporis circumdantur. erunt enim concupiscentiae reliquias, quibus assidue a legis obsequio ex parte retrahuntur. Caput octavum plenum est consolationibus, ne audita inobedientia, quam prius arguerat, seu potius imperfecta obedientia, perterritae fidelium conscientiae deiiciantur. Verum ne inde sibi impii blandiantur, primum testatur beneficium hoc nonnisi ad regeneratos pertinere, in quibus Dei spiritus vivit ac viget. Explicat igitur duo: omnes qui Domino Christo per eius spiritum sunt inserti, extra damnationis periculum et aleam esse, utcunque onerati sint adhuc peccatis. Deinde omnes, qui in carne manent, expertes sanctificationis spiritus, nequaquam esse tanti boni participes. Tum postea explicat quanta sit fiduciae nostrae certitudo, quandoquidem spiritus Dei suo testimonio dubitationem ac trepidationem omnem abigit. Ad haec, per anticipationem commonstrat, non posse aeternae vitae securitatem interpellari aut conturbari praesentibus miseriis, quibus hae^c mortalis vita obnoxios nos tenet: quin potius talibus exercitiis salutem nostram promoveri, ad -cuius excellentiam si conferantur omnes praesentes miseriae, nihili reputabuntur. Id Christi exemplo confirmat, qui ut primogenitus est, principatum tenens in Dei familia: ita prototypus est, cui nos omnes decet conformari. Proinde quasi securis rebus optimam gloriationem attexit, qua Satanae potentiae et machinamentis animose insultat. Quando vero plerique permovebantur, quum viderent Iudaeos foederis primarios custodes atque haeredes a Christo abhorrere: quia scilicet inde colligebant aut translatum esse foedus ab Abrahae 3