48:4 4 quadraginta dies ab illis conspicitur et disserit de regno Dei: 4. et congregans eos, praecepit ne discederent Ierosolymis: sed exspectarent promissum patris : de quo, inquit, audistis ex me: 5. quia Ioannes quidem baptisavit aqua: vos autem baptisabimini spiritu sancto post dies hos non multos. 3. Quibus se ipsum. Hoc ad faciendam resurrectionis fidem addidit: ut est res inprimis cognitu necessaria: et sine qua totum evangelium corruit, nec ulla reliqua est fides. Atque ut reliqua omittam : labascit tota evangelii maiestas, nisi sciamus Christum viventem e coelis loqui: quo maxime Lucas respexit. Ergo ne dubia esset huius rei veritas, dicit comprobatam fuisse multis signis. Quae Erasmus post veterem interpretem vocavit argumenta, ego probationes transtuli. Nam in signis quod est avayxaiov, Aristoteli TS%|I/?}IOV dicitur, libro Rhetor. 1. Hoc est quod dixi, Christum, ne sua resurrectio apostolis incerta esset, multis evidentibus signis, et quae vim necessariae probationis haberent, testatam eam fecisse. Porro, signa illa vel demonstrationes non enumerat: nisi quod dicit, fere per sesquimensem fuisse ab illis saepius visum. Unus forte adspectus suspicionis aliquid haberet: sed quum toties videndum se obtulerit, dubitationi nullum relinquit locum. Hoc etiam modo probrum ruditatis, quam fuisse in apostolis narravit, delet, ne fidem deroget eorum praedicationi. Disserit de regno Dei. Iterum admonet probe ab unico magistro edoctos ante fuisse apostolos quam orbis docendi provinciam susceperint. Ergo quaecunque de regno Dei tam ore quam scriptis prodiderunt, illi sunt sermones a Christo habiti. Caeterum, hoc nomine breviter indicat quorsum tendat evangelii doctrina : nempe, ut in nobis regnet Deus. Huius regni initium est regeneratio: finis ac complementum, beata immortalitas: medii progressus sunt in ampliore regenerationis profectu et augmento. Quo tamen res clarius pateat, primo notandum est, nos a regno Dei extraneos nasci et vivere, donec in novam vitam nos Deus refingat. Ergo proprie mundum, carnem nostram, et quidquid est in hominis natura regno Dei opponere licet. Nam animalis homo sub mundi huius elementis sensus omnes suos continet. Hic felicitas quaeritur, et ultimum bonum. Interea exsulamus a regno Dei: et Deus quodammodo a nobis exsulat. At Christus evangelii praedicatione nos ad futurae vitae meditationem evehit. Quod ut fiat, corrigit ac reformat in nobis terrenos affectus, adeoque carnis nostrae vitiis exutos a mundo nos segregat. Sicuti autem mors aeterna omnes manet, qui secundum carnem vivunt: ita quatenus renovatur interior homo noster in spiritualis vitae profectum, ad perfectionem regni Dei magis accedimus: quae