44:4 4 incurabili morbo. Unde facile apparet, quamvis Iosias nihil praetermitteret quominus cultus Dei purus et integer vigeret in Iudaea: tamen non fuisse voti sui compotem. Caeterum hinc etiam colligere promptum est, quam duras tentationes sustinuerit, quum videret se nihil proficere, etiamsi cum summa regni discrimine renovaret cultum Dei: quum tamen videret se operam quodammodo perdere, non dubium est quin difficiles luctas sustinuerit: quod nos etiam ipsi discimus propria experientia. Si spes successus nobis effulgeat, iam facile superamus omnes molestias in negotio quamlibet arduo. Sed ubi frustra videmus nos eniti, deiicimus animos: deinde si tantum videmus ad paucos annos laborem nostrum profuturum, etiam animi nobis flaccescunt, Iosiae utrumque certamen superavit: quia pervicacia populi satis manifesta erat. Deinde admonebatur a duobus prophetis, Ieremia scilicet, deinde Sophonias populum adhuc fovere impiam contumaciam. Quum ergo palam cerneret laborem suum fere esse irritum^ potuit deficere in medio cursu, vel etiam in ipsis carceribus ut loquuntur. Iam quum tam exiguus profectus esset ipso regnante, quid sperare post mortem suam potuit ? Hoc exemplum diligenter hodie notandum nobis est, quia etiamsi nunc Deu& pleno fulgore apparuerit mundo, tamen paucissimi sunt qui sese eius verbo subiiciant: deinde ex tantillo hoc numero pauciores adhuc sunt, qui sincere et absque ulla simulatione amplectantur sanam doctrinam. Iam videmus quanta sit inconstantia et levitas. Qui enim prae se ferunt ad tempus aliquod mirum zelum, paulo post evanescunt ac diffluunt. Quum ergo tanta sit mundi perversitas, quae deiicere centies posset animos servorum Dei, discamus respicere ad Iosiam, qui suo tempore nibil omisit, quod faceret ad stabiliendum Dei cultum: et tamen quum videret se parum vel fere nihil proficere, non destitit, sed constanter et invicta animi magnitudine perrexit in stadio suo. Deinde colligenda etiam est admonitio non minus utilis, ne scilicet putemus saeculum nostrum esse aureum, ubi aliqua pars se Deum pure colere profitetur: quemadmodum multi alioqui non mali homines putant cunctos fere mortales esse similes angelis, statim atque uno verbo testati sunt se accedere ad evangelium: et nomen hoc sacrum reformationis hodie profanatur, ubi quispiam solo nutu ostendit se non prorsus esse hostem evangelii, statim laudatur pro homine excellentissimae pietatis. Quamvis ergo multi studium aliquod pietatis ostendant, sciamus in magna multitudine esse multos hypocritas, et esse multum paleae admixtum tritico: et ne fallat nos sensus noster, quasi in speculo hic licet cernere quam difficile sit mundum revocare ad obsequium Dei, et prorsus evellere omnes corruptelas, quamvis idola tollantur, quamvis aboleantur superstitiones. Procul dubio