39:4 4 eius vecordia et stupor, quia in Deum non respexit. Cras reliqua prosequar. Coepimus heri tractare de superbia atque etiam furore regis Zedechiae, quod teneret prophetam in custodia, quum tamen obsideretur ab hostibus, sicuti praedictum fuerat. Videbat Ieremiam loquutum esse quasi ex ore Dei. Nam effectus vaticinii satis probabat non temere quidquam protulisse, sed quod divinitus fuerat mandatum : non tamen desinit a sua pertinacia. Iam verba etiam satis ostendunt fuisse prorsus excaecatum quum diceret, Quare prophetas nobis. Venient Chaldaei, et capient urbem? Non erat quidem propositum huic stulto regi ac vesano os prophetae obstruere, et simul fateri ipsum habere mandatum a Deo: sed ita solent reprobi. Prosiliunt enim caeco impetu adversus Dei servos, nec quidquam discernunt. Si quis ipsos interroget, an velint aperte et ex professo obstare ne Deus sit ipsorum iudex, negabunt: sed interea non sustinent se moneri et coargui. Hic ergo quasi in speculo perspicimus quam furiose omnes reprobi Deo resistant, et conentur spiritum eius, quantum in se est, exstinguere. Denique possent quidem concedere aliquod imperium Deo, modo cum eo transigerent ne quid adversus ipsorum cupiditates loqueretur per suos prophetas. Porro minime dubium est quin praecipue exasperatus fuerit his prophetae verbis, 4. JEt Zedechias rex Iehudah non effugiet e manu Chaldaeorum, quia tradendo tradam in manum regis Babel, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos eius videbunt. Quum ergo videret rex se non eximi a communi iudicio, hac de causa praecipue succensuit Ieremiae. Volunt enim reges solvi legibus, atque ut permittant obiurgari populum, tamen volunt esse sacrosancti. Quum ergo Ieremias regem Zedechiam una cum vulgo ipso ignobili involveret, hoc non fuit tolerabile regi superbo. Hinc tanta indignatio, ut includeret Ieremiam in carcere: deinde esset implacabilis, quum tamen urgeret eum manus Dei. Postea sequitur, 5. Et Babylonem abducet Zedechiam, et illic erit usque dum visitavero ipsum, dicit Iehovah: quando praeliati fueritis adversus Chaldaeos, non prospere vobis cedet Prosequitur eandem sententiam : Abducet, inquit, rex Nabuchadneser Zedechiam captivum, et manebit in exsilio usque dum visitavero ipsum. Quidam hoc tempus visitationis intelligunt de morte.