18:4 4 3152. HOLBRACITS CALVINO. Novae vexationes a senatu Argentoratensi. Etiam Francfordiae res in peius vertuntur. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 103.) Clarissimo pietate et eruditione viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori. Genevae. S. Spes erat pacem huic afflictae ecclesiae restitui Dei beneficio posse, nisi studio vel forsitan zelo quorundam non satis circumspecto nova nobis moverentur certamina. Die etenim dominica 24. decembris publice in templo indicatum est toti ecclesiae, a senatu huius urbis decretum esse, ut posthac inter Germanas ecclesias et nostram sit consensio in doctrina et conformitas in ritibus. *) Quae res me inprimis nec non pios omnes male habuit. Nam si pergat senatus in ea sententia ut cum ministris Germanis in omnibus consentiamus, cogemur pro tuenda doctrina nostra in discrimen venire. Quod autem ad caeremonias attinet, si tantum de illis sit concertatio nil temere mutabimus, et libertatem ecclesiae nobis eripi non permittemus. Si quid autem erit quod in melius mutari possit in eo nos morosos esse non decebit pro redimenda ecclesiae pace. Nondum tranquilla est haec ecclesia quantum optarem. Nonnulli enim, forsitan quae sua sunt quaerentes magis quam quae Iesu Christi, non modo hic mendacia effutire audent, verum longe ac late missis literis spargere non dubitant, quibus veritas cum tempore patefacta omnem abrogabit fidem. Ut aliquid certi de rebus Trevirentium * habeas, mitto tibi exemplar literarum D. Gaspardi2) quas ad ministros et professores huius urbis misit. Ipsum iam Hornebachi3) esse audio. Res Francfor- 3152. 1) Memoriale XXI d. d. 5. Febr. 1560. Bie Seniores (der franz. Gemeinde) sollen mit D. Marbach uber die Wege conferiren wie der walsch Kirch eine mit der deutschen gleichformige Ordnung zu geben. 2) Oleviani. (N. 3145.) 3) In hoc errasse videtur Holbracus. EI. Palatini legatus Valent, comes Erpacensis Olevianum tunc adhuc in custodia agentem nomine sui principis in Palatinatum invitavit secumque Heidelbergam statim abduxit. Factum id 1560. (Liberatus fuerat 19. Eee.) Eo ut venit, Elector in collegio quod Sapientiae vocant munus ipsi demandavit quod anno uno et dimidio circiter obivit. (Adami, Vit. p. 285; Cf. Struve, ps. K.R. p. 105. l l l ; Seisen, Bef. in Hdlb. 148.) Back, ev. K. 2W. Ehein u. Mosel II. 1. 209; Gern hatte Wolfg. v. Zweybriicken Olevian fur die Kirche seines Landes gewonnen, er liess deshalb mit ihm unterhandeln. 01. verdankte aber vor-