16:4 4 2375. CALVINUS MINISTRIS SAXONICIS. Dedicatio secundae defensionis piae et orthodoxae de sacramentis fidei contra Westphalum. (Scripta fait Nonis Ianuarii 1556. Incipit a verbis: Etsi mihi optime conscius sum, et impressa est in Tomo IX. Operum pag. 45 seqq.) 2376. GARNERIUS CALVINO FARELLO ET VIRETO. Semel atque iterum iam scripsit et nunc tertio scribit consilium eorum sibi efflagitans de libro a se in causa sua Argentoratensi exarato, num typis mandandus sit. Tum pluribus refert quaenam eius conditio sit in aula principum Hassiae. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 96.) Clarissimis viris D. Ioanni Calvino Gruilelmo Farello et Petro Vireto patribus ac praeceptoribus suis in Christo observandis. Clarissimis viris D. Ioanni Calvino G-uilelmo Farello et Petro Vireto dominis ac praeceptoribus suis in Christo venerandis Ioannes Garnerius humilis discipulus S. D. Iam tertio *) ad vos scribo, patres in Christo venerandi : tantum enim vobis defero quemadmodum decet, ut nihil vobis inconsultis attentare velim, praesertim in his quae nostram religionem concernunt. Quapropter rursus peto et obsecro ut mihi respondere dignemini, an liceat typis tradere et invulgare libellum quem edidi2) de meo discessu ab Argentina. Scripsi enim atque paravi libellum in quo tractatur tota illa actio quae fuit inter me et quinque nebulones,3) falsos testes et proditores Christi et ecclesiae. Totam actionem ipsam tracto, et modum tractatus cum suis circumstantiis. Depingo inprimis meos quinque proditores suis coloribus 2376. 1) Praecedentes non exstant. 2) i. e. scripsi. Nam edita non videtur. Mentio certe eius nulla fit ap. Striederum, Grundlage zu einer hess. Gelehrtengesch. Goett 1781. 3) Marbachii diar. ad 28. Sept 5. Oct. etc.