15:4 4 1894. MUSCULUS BULLINGERO. Augustam et Joannes a Lasco consensum Turicensium et Calvini de coena Domini commendant. (Excerptum ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 158, olim Epp. Tom. 31, fol. 197. . Simler Vol. 81.) Caeterum septima huius literas ex Augusta mea accepi missas a D. Mekardo,1) in quibus sunt quae tibi significanda esse existimavi. Nempe ista: Concordiam in causa eucharistiae inter vos et D. Calvinum institutam quidam admodum commendant, et iudicant esse medium quoddam, quo partes contendentium conciliari queant. Et ad hanc doctus ille ac pius Baro Iohannes a Lasco, qui nunc misera Anglia relicta in Dania agit,2) suo scripto illustrissimum Electorem Palatinum et caeteras quoque quas potest ecclesias hortatur,3) ut in illa tandem evangelici omnes contra Antichristum conveniant. Haec ille. Qua de re si quid et ipse accepisti, obsecro communica. . . . . . Bernae 10 Ianuarii 1554. Wolfg. Musculus tuus compater in Domino. 1895, HALLERUS BULLINGERO. Befert eadem quae Musculus in praecedente epistola et quidem ex eodem fonte. (Excerptum ex autographo Arch. Tnric. Plut. VI. Vol. 117 b, olim Bpp. T. II. fol. 295. . Simler Vol. 81.) Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo domino et conjpatri suo honorando. Zurich. Quod res novas attinet, nihil habeo quod his 1894.1) N. 1875 not. 3. 2) Imo iam inde expulsus pridie Nonas Dec. Emdenam venerat. Rex Christianus lll, quum ille contra concionatorem aulicum Noviomachum Luther anum acrius diputasset^ eum dato viatico solum vertere iusserat. Bertram 346. Barteis 46 3) Haec tn ep. supra laudata aliter sonabant.