14:4 4 nem bene compositum turbare non debui. Quod nunc etiam quasi postliminio revocatus est, mihi non videtur esse tanta offensionis causa. Si quid tamen culpae esset, inique faciunt qui me subiiciunt alieni facti reum. Vale. 1428. CALVINUS HALLERO. Idem argumentum tractat, praemissis nonnullis de eius et Musculi domestico luctu. In fine attingit decretum de cruce osculanda. (Manu amanuenses Bottingeri scripta exstat in Bibi. civica Turic. F. 46, fol. 614 nescio unde repetita, et capite truncata. Etiam finis desideratur. Habet tamen quaedam in edd. omissa, et hactenus ex authentico derivata videtur eiusque lectiones praeferendae. Edidit Beza Gen. p. 101, Laus. p. 214, Hanov. p. 240, Chouet p. 136, Amst. p. 62. Anglica versio II. 273 nullam textus Turicensis habet rationem.) Quod tibi nuper ac Musculo nostro ad levandum utriusque domesticum moerorem nullae a me literae venerunt, peto abs te, mi Hallere, ne meum inde erga vos studium aestimes.1) Ex quo enim domos vestras peste tactas esse audivi, quam anxie de vestro periculo cogitaverim, non est quod laborem multis verbis exprimere. Haec porro memoria quum non piis et cordatis hominibus gratior esse debeat, quam literarum officium : tibi ac illi plane satisfactum iri confido, ubi intellexeritis meum silentium ex neglectu minime profectum esse. Cur autem scribendi partes omiserim haec fuit causa, quod sero huc fama perlata est, nec scire tunc certo poteram quousque grassata esset calamitas. Itaque rebus dubiis nihil tentare ausus, ad preces me conferre malui, quas et vobis esse magis necessarias, et magis optari sciebam. Caeterum quum festi dies hic abrogati2) graviter ex vestris quosdam offenderint, istic quoque multos spargi odiosos sermones credibile est. Atque ita Adel d. N. Eri WW. 21, 329. Alia tamen habet in lib. Von Ordnung des GoUisdunst, T. 22, 156. Basileenses a. 1529. Natalem et Ascensionem servarunt Plura praebet Hottinger Helv. KG. III. 732. Cf. Richter KOO. p. 126. 1428.1) Liberorum fortasse mortem illi deflebant quorum HaUerus quinque habebat ex priore uxore susceptos, Musculus novem secum Bernam adduxit Autor es quos consulere potuimus de hoc luctu tacent Pestis usque ad a. 1552 per Helvetiam et Hhaetiam grassata est. {Ruchat V. 406.) 2) Vide ep. praecedens em etHundesh. p. 264; tum infra ep. Bullingeri. Exemplar Turicense incipit ab his verbis: Quum festi dies caett 3 4