13:4 4 Fidelissimo Iesu Christi servo Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fratri et symmystae quam carissimo. Genevae. S. Quid Bernae egerim scribam alias latius, quum plus otii nactus fuero. Hoc solum te in praesentia scire volui, bonam esse spem de exitu negotii nostri. Omnes utriusque partis me humanissime exceperunt. HaUerum conveni, de quo mihi bona spes est. Salutavi per occasionem Iodocum et Ebrardum, quia mihi forte in via facti sunt obvii. Non sum cum iis diu colloquutus, quia non ferebat tempus. Non fuerunt autem in me tam feroces, sed omnia officia obtulerunt. Ego, si per negotia licuisset, et opportunum esse iudicassem, cum illis expostulassem : sed malui in aliud differre tempus. Hallerus te salutat plurimum, et se brevi ad te scripturum recepit. Dimissus sum a senatu die Saturni proximo :*) quem tamen insumpsi in colloquiis cum amicis, quia quamdiu fuimus occupati in recognoscendis illis disputationibus, de quibus ad te scripsi, nullum fuit otium. Donatus sum sex aureis nummis cum sumptibus. Meus Ludovicus2) scriba non magnam laudem assequutus est ex sua transscriptione : nam adeo fuit audax et arrogans, ac sibi sapiens et confidens, ut multis in locis exemplar corruperit, dum sua voluit autoritate corrigere et pro arbitrio quae voluit mutare, addere, detrahere aut invertere. Taceo quae omissa sunt ipsius incuria et negligentia. Rediens transii Neocomo, idque senatus iussu ut dispicerem apud Farellum num quaedam quae in meo exemplari desiderabantur ab exemplari I ar eiii resarciri possent, quamvis ea non sint magni momenti. Salutant te Farellus et Christophorus. Non dubito quin negotium nostrum transigi possit aequa aliqua conditione. Vereor tantum ne liber meus de ministerio editus novas pariat mihi turbas3) hoc tempore, quo nihil est tam moderatum et simplex quod non trahatur in sinistram suspicionem. Iacta tamen est alea. Nescio an ei praefixa fuerit epistola quam ad te miseram.4) Velim, sive praefixa sive omissa sit, tuum super hac re audire consilium. Et si mihi unus sit liber offerendus5) quid mihi sit consilii ea in re sequendum. Alia sunt quaedam de rebus nostris quae tibi malim in aurem dicere quam scripto committere. Salutat te Robertus, urbanus 1044. 1) 7 Iulii. 2) Ipse Mercerus qui scribae vicibus olim Lausannae functus erat 3) Nec absque causa hoc timebat. 4) Vide N. 1048. 5) Sic et apographa. In autographo dubia lectio et fortasse legendum: afferendus.