7:399 399 ACTA SYNODI TRIDENTINAE 400 secundum, christianae politiae severum exactorem: qui utinam a suo cubiculo inciperet: tertium, angelum: qui utinam ambitionem, praecipuam carnis partem, exuisset. Tandem illi concilium est nova Ierusalem: et quid non? Hoc scilicet profectum est gravi illa obtestatione, qua usi fuerant legati, ne quispiam laudaretur. l) Verum illud perquam facetum, quod, quum haec omnia dicturus esset, indignationem suorum deprecatur. Nemo, inquit, vestrum mihi succenseat. Nam meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Immites sane et formidabiles esse bestias oportet, si tam blandis palpationibus irritantur. Quid enim facerent durius lacessitae? Postea quasi placatis illis securus exsultat: Venimus, vidimus, vicimus. Potuit hoc quidem iactare Caesar. Sed quam ridiculi sunt isti paeanes in umbra vallis Tridentinae, extra hostis conspectum? Velim enim scire quid viderint, ut vincerent. Periculum est, ne me calumniari excipiat: quum ratio mox sequatur, apertis concilii foribus, apertas esse fores coeli: nempe, nisi omnibus palam esset, quantum inter concilium et coelum intersit. Sed homini deliro concedendum est, si extra metas vagatur. Proinde sibi gratulatur, restitutam esse ecclesiam, quae [pag. 67] iam ad interitum inclinaverat, nisi nova lux Dei, et eius qui ad Deum proxime accedit, Pauli tertii oblata esset. Quid? etiamne angelis, etiamne prophetis et apostolis superior est Paulus? Video quid sit. Legerat Ciceronem (quem paulo deterius imitatur, quam hominem simia) populo romano sic aliquando fuisse adulatum. Tam bellum dicterium perdere noluit. Sed interim, quae pia mens non talem blasphemiam exsecretur? Quis spiritum synodo abesse neget, quem talibus flabellis videmus excitari? Quanquam episcopulus de sanctissimi Pauli et patrum clementia magnifice concionatur. Praedicat enim Paulum sui oblitum, nostri memorem, nihil nisi humanum et paternum meditari. Atque hoc quidem sperabimus, adeo mansuetum esse Pauli animum, ubi ipsum sui oblitum esse apparuerit. Fucus tamen iste aliquanto