47:399 399 IN EVANGELIUM IOANN 18 400 Christi rabies et quam tyrannicum imperium: deinde, qualis inter sacerdotes illos disciplina. Sedent quasi iudices : interea saeviunt ut truculentae belluae. Coactum est concilium, in quo summa vigere gravitas debebat: minister unus tantum licentiae sibi sumit, ut in media causae actione in conspectu iudicum reum, qui nulla in re noxius repertus est, caedat. Quare non mirum, si in tam barbaro consessu damnatur Christi doctrina, a quo non modo omnis aequitas exsulat, sed omnis* quoque humanitas et pudor. 23. Si male loquutus sum. Hoc est, si peccavi, accusa: ut causa dicta pro modo delicti plectar, neque enim haec est legitima agendi ratio, sed longe alius ordo et alia modestia iudiciis convenit. Conqueritur ergo Christus gravem sibi factam esse iniuriam, si nihil peccaverit: quod si peccaverit, legitime tamen et non violento impetu agendum esse. Sed videtur hic Christus minime servare quod alibi suis praecipit. Neque enim dextram maxillam ei porrigit, a quo in sinistra percussus fuerat. Respondeo, non requiri semper in christiana patientia, ut qui caesus est tacitus devoret iniuriam, sed primum ut aequo animo eam perferat: deinde, ut de ultione non cogitans potius studeat vincere malum bono. Improbos iam pius aequo spiritus Satanae ad nocendum impellit, ut nemo illos irritet. Absurde igitur exponunt Christi verba, qui trahunt in eam partem, ac si iuberet nocendi plus satis cupidos novis stimulis incitari. Neque enim aliud sibi vult, quam ut ad secundam iniuriam ferendam quisque nostrum potius paratus sit quam ut primam retaliet. Quare nihil obstat, quin expostulet homo christianus indigne laesus, modo animus ab iracundia vacuus sit et manus a vindicta purae. 24. Miserat autem Annas. Sententia haec per parenthesin legenda. Quia enim dixerat, Christum deductum fuisse ad Annae aedes, et ita narrationem suam prosequutus fuerat, quasi illic habitus esset sacerdotum conventus, nunc admonet, traductum fuisse in aedes pontificis. Quia autem verbi tempus multos decepit, reddere malui in tempore plusquamperfecto, Miserat. 25. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es P Negavit ille et dixit: Non sum. 26. Dixit unus ex servis pontificiSj qui cognatus eius erat cui Petrus absciderat auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? 27. Rursum ergo negavit Petrus: et confestim gallus cecinit 25. Negavit ille. Horrendus Petri stupor, qui magistro negato non modo nulla poenitentia tangitur, sed ipsa peccandi licentia se indurat. Si sin-