25:399 399 REDITUS AD HISTORIAM. 400 vulgus ipsum effugeret? Quod postea sequitur: Sepelivit eum, quidam passive reddunt, Sepultus est: alii vero transitive, Sepelivit se ipsum. Perperam utrique: quia dum verentur tribuere Deo has partes, excogitarunt quomodo absurditatem vitarent, quae nulla est: quin potius ex fine versus colligere licet, Mosen divinitus sepultum fuisse, quia dicitur sepulcrum eius fuisse incognitum. Verisimile est studium inquirendi non fuisse omissum vel neglectum a populo: quia immane fuisset postremo humanitatis officio non defungi erga talem tantumque virum. Quod autem nusquam repertum fuit iudicium sepulturae, corpus quoque ipsum nusquam visum fuit, inde colligi potuit, certo Dei consilio fuisse absconditum. Porro disputare supervacuum est quomodo Mosen sepelierit Deus, ad cuius obsequium praesto sunt omnia elementa. Satis igitur fuit terrae annuere, ut corpus sancti viri in gremium reciperet. Neque enim opus fuit accersere angelos in subsidium, (ut quidam volunt) quum terra creatoris sui imperio statim paruerit. Iam ex Iudae epistola, cognoscimus rem non fuisse levis momenti, ut sepulcrum Mosis fugeret hominum oculos: quia docet inde exortum fuisse certamen inter Michaelem angelum et Satanam. Etsi autem non exprimitur occultandi ratio, consilium tamen Dei fuisse videtur occurrere superstitioni: solenne enim Iudaeis fuit, quod et illis Christus exprobrat, occidere prophetas, deinde venerari eorum sepulcra. Proclive ergo illis fuisset, ad delendam ingratitudinis memoriam, erigere sancto prophetae perversum cultum, adeoque eius cadaver in terram portare, a qua exclusus fuerat Dei iudicio. Mature igitur prospectum fuit, ne inconsiderato zeli impetu evertere tentaret populus coeleste decretum. EX EODEM CAPITE. 7. Moses autem natus erat centum et viginti annos quando mortuus est: non caligavit oculus eius, neque aufugit viror eius. 8. Et fleverunt filii Israel Mosen in campestribus Moab triginta diebus, completique sunt dies fletus luctus Mosis. 9. Iosua autem filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quoniam posuerat Moses manus suas super eum: parueruntque ei filii Israel, ac fecerunt quemadmodum praeceperat Iehova Mosi. 10. Neque surrexit propheta ultra in Israele sicut Moses, quem nosset Iehova facie ad faciem, ll. In omnibus signis ei portentis ad quae facienda in terra Aegypti Pharaoni et servis eius, et universae terrae eius, miserat eum Iehova 12. Et in omni manu forti, et in omni terrore magno, quae fecit Moses in oculis totius Israelis.