20:399 399 EPISTOLAE 4155 bis.4158 400 fraterne diligas carosque habeas. Bene vale. Nemausi. 4) 4156. BEZA CALVINO. Golumberii haereditas amicorum opera recuperanda est. Sonerius aere alieno pressus mutuam accipere quaerit (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 718. . Edidit Bretschneider p. 103.) Eximio Iesu Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori. Genevae. Salutem et pacem a Domino. Salve plurimum, mi pater. Reversus domum et brevis itineris maximis molestiis defunctus exposui aliquot amicis nostram sententiam de persequenda haereditate Golumberii illius qui Quintini nostri socer erat. Placuit omnibus ut, quum Ioanannes ille Darugus pro sua pietate operam suam obtulerit ad hoc curandum negotium, hanc occasionem ne amittamus. *) Quia vero in hac re multum potest Georgius Albrechtus, vir optimus et tibi amicissimus, petimus a te omnes nomine duarum muliercularum et quinque puerorum ut hanc causam illi commendes, sicut te facturum esse ultro recepisti. Neque vero tibi laborandum est de summa negotii ad ipsum perscribenda. Rem enim totam ex Darugo ipso facilius ac planius cognoscet. Caeterum Saunierus noster, qui has tibi literas reddit, quum hac iter faceret, Berna scil.2) revertens ubi damnatus fuit ad 440 florenos mercatori cuidam persolvendos, atque inter varias querelas illud etiam adderet, se magnopere vereri ne, si secum mercator ille (molestus certe, ut audio, exactor) summo iure ageret, cogeretur ipse ad aliquid faciendum quod tum sibi ipsi privatim turpe, tum etiam ecclesiae parum esset decorum, apud eos homines praesertim quibuscum versatur, petiit a me scilicet ut se in hac difficultate vel re vel consilio iuvarem. Respondi, quod verum est, mihi paene 4) Scripta esse videtur a. 1550 ante N. 1378. Nam ibi epistolam quam hic desiderat acceptam ei refert et de gymnasio quoque certiora se accepisse testatur. 4156.1) omittamus Br. 2) Bernasque Br.