25:398 peor: neque cognovit quisquam sepulcrum eius usque ad diem hunc. 1. Ascendit ergo. Quisnam hoc caput scripserit incertum est: nisi quod veteres probabili coniectura putarunt Iosue esse autorem. Terum quia has partes obire potuit Eleazar sacerdos, praestabit rem non adeo magni momenti in medio relinquere. Diximus autem alibi partem montis Abarim vocari Nebo, sicut aliam Pisgah, quia distincti erant vertices. Iam ascensus Mosis tantundem valet ac voluntaria ad mortem profectio. Neque enim eum latebat eventus: sed quia divinitus ad moriendum vocatur, sponte occurrit. Tam voluntarium obsequium, non aliunde manavit quam ex fide gratiae Dei, qua sola mitescit ac sedatur omnis terror, et amaritudo mortis dulcescit. Mosi certe, ut aliis omnibus, formidabile naturaliter fuisset mori: sed quia intercedit gratiae Dei testimonium, se intrepide offerre noa dubitat: et quia certo persuasus erat, haereditatem populi oculis suis illic fore expositam, alacriter ad speculam conscendit. Fide quidem iam intuitus erat terram, et promissio Dei quasi viva repraesentatio erat: quia tamen sanctissimos etiam quosque residuae quaedam infirmitates in carne circumdant, non vulgare solatium fuit ocularis conspectus, quo mitigata fuit poenae acerbitas, quum iusto Dei iudicio ab ingressu se arceri cognosceret. Quod ostendisse Deus totam terram dicitur, absque miraculo fieri non potuit. Nam etsi quosdam incredibili perspicacia fuisse praeditos narrant historiae, ut oculorum acie longitudinem terrae Chanaan superarent: peculiaris hic tamen notanda est ratio, quod distincte Moses unamquamque regionem cognoverit, tanquam in rem praesentem adductus. Etsi enim fateor in terra Nephthali et Ephraim et Manasse esse prolepsin: voluit tamen exprimere spiritus sanctus perinde monstratas fuisse singulas partes Mosi, ac si propinquae essent et sub pedibus: alioquin frigidus et inutilis fuisset conspectus, nisi lustrare futuram populi habitationem datum esset. Atque huc similiter pertinet quod postea subiicitur, terram esse de qua iuravit Deus servis suis: quia alioqui non aliter satisfieri poterat Mosis desiderio, nisi perspiceret in quam amoena, fertili, et opulenta regione habitaturi essent filii Abrahae. 5. Mortuus est Moses. Quia ignominiae nota fuit mori extra fines terrae sanctae, honorifico elogio insignitur Moses, quo magis expavescere discant Israelitae ad Dei iudicium, qui ne praecipuo quidem servo suo pepercit. Et diserte additur: Secundum sermonem, vel os Dei, ne minas spernant, quarum tam memorabilis effectus apparuit. Nam si Deus tam eximio prophetae suo non pepercit quin tandem exsequeretur quod minatus fuerat, quomodo