20:398 rum iuvenum ad nos adventus et subitus ad vos discessus, qui tamen ab amicis quibusdam hominibus piis commendati has literas a me petierunt quibus ipsos tibi commendarem. Iter habent istuc ad vos plenum religionis ac pietatis, qua adducti vinculis quibusdam ad haec vestra amabilissima tabernacula Domini domumque plenam libertatis, laetitiae, consolationis confugere voluerunt. Itaque a te magnopere per Christum peto atque contendo ut, quod sine tua fiat molestia, tantum eis tuae humanitatis et pietatis impertias quantum homines Christum sitientes atque esurientes postulare videantur. Nam mihi quidem ab aliis bonis viris ita diligenter sunt commendati ut eos nec mea commendatione nec consolatione tua indignos ess iudicem. Sed tu pro tua prudentia videbis quemadmodum in suscepto pietatis studio sint confirmandi atque ita instituendi ut ad suos reversi sine aliqua offensione ac dedecore christianae religionis vivere possint. Nam permagna est paucitas eorum qui huiusmodi vitam instituant et degant in qua et praeclarum sanctissimorum morum exemplum et testimonium iustum Christo debitum exstare videatur. Quae res in his quidem locis tantum dolorem nobis affert quantum et honos Christi redemptoris et salus proximorum nostrorum his novissimis temporibus afferre debet. Sed hanc molestiam meam pluribus tum persequar quum mihi plus temporis et facultatis ad scribendum et componendum datum erit. Ego tuas literas vehementer,2) scriptas in eam sententiam quam proximis meis literis indicavi. Nos hic audivimus vos instituere publicum gymnasium in quo iuventus in optimis studiis liberalissimisque artibus erudiatur. Qua de re scripsi ego ad te aliquando. Nam summa afficior interdum sollicitudine et cura, magnopereque metuo ne, si Dominus te evocarit, ecclesia haec idoneis ministris prudentisaimisque gubernatoribus destituatur. Nam me vehementer movet summa bonorum ministrorum raritas et orbitas eorum quos Dominus nobis eripuit atque ad se vocavit. Huic tanto incommodo maximum remedium esse poterat accurata elegans et sancta iuventutis institutio. Itaque non dubito quin pro tua prudentia in hac cura cogitationeque verseris. Ego Dominum toto animo studioque precor ut te nobis incolumem quam diutissime conservet, istamque ecclesiam efflorescentem quotidie iis pietatis et ornamentis et solatiis, 3) quae ad caeteras omnes gentes cum summa Dei laude proferantur. Nos velim in eodem Domino 2) deest verbum: coniicimus omissum esse: desidero. Quod iam G. animadvertit 3) Iterum lacunam libr ario debitam hic deprehendimus: ornet, vel locupletet.