55:397 397 CAPUT II. 398 religione sunt momenti, praetereat: non definit in universum quid sit religio : sed admonet religionem sine his minime constare. Quemadmodum si quis vino et crapulae deditus, se temperantem esse iactet: alter vero contra excipiat, temperantem esse qui vino et epulis se non ingurgiat: huius consilium non erit, totam temperantiae naturam exprimere, sed partem duntaxat unam assumet, quae praesenti causae sit accommoda. Illi enim fiaxacofrpyjcxot, de quibus disputat, utplurimum otiosi sunt ostentatores. Ideo Iacobus aliunde aestimandam esse religionem, quam ex caeremoniarum pompa docet. Esse enim seria exercitia in quibus occupare se debeant Dei cultores. Visitare in necessitate, est porrigere manum ad eos allevandos qui premuntur. Quum autem sint alii quoque complures quibus Dominus succurrere iubet: synecdochice de viduis et pupillis meminit. Quare non dubium est quin sub una ista specie, totam caritatem nobis commendet: ac si diceret, Qui vult haberi religiosus, talem se probet sui abnegatione, et misericordia in proximos ac beneficentia. Dicit autem, apud Deum, ut significet aliter quidem videri hominibus, qui externis larvis ducuntur: sed quarendum esse quid Deo placeat. Deum et patrem, sic resolve, Deum qui pater est. CAPUT II. 1. Fratres mei, ne in acceptionibus personarum fidem habeatis Domini nostri Iesu Christi ex opinione. 2. Si enim ingressus fuerit in coetum vestrum vir, aureos annulos gestans, veste indutus splendida: ingressus autem fuerit et pauper in sordida veste: 3. Et respexeritis in eum qui vestem fert splendidam, ac ei dixeritis: tu sede hic honneste: et pauperi dixeritis: tu sta illic: vel: sede sic sub scabello pedum meorum: 4. annon diiudicati estis in vobis ipsis, et facti iudices malarum cogitationum? Videtur primo adspectu reprehensio haec dura et absurda. Est enim hoc unum inter officia humanitatis non negligendum, honore afficere eos qui in mundo excellunt. Deinde si acceptio personarum vitiosa est, eximendi erunt servi ab omni subiectione: quia libertas et servitus in personas a Paulo deputantur. Idem et de magistratibus sentiendum erit. Sed harum quaestionum facilis erit solutio, si non separentur quae Iacobus coniungit. Neque enim simpliciter improbat quod honore prosequantur divites: sed quod id faciant cum pauperum contumelia: idque melius patebit ex sequentibus, quum omnia revocabit ad caritatis regulam. Quare meminerimus, eam damnari acceptionem personarum, qua sio extollitur dives ut iniuria fiat