47:397 397 CAPUT XVIII. 398 gasse, quaedam alia permiscet, deinde redit ad alias duas negationes. Hinc factum est, ut minus attenti lectores colligerent primam negationem fuisse in Annae aedibus, sed nihil tale sonant verba, quin potius clare exprimunt fuisse pontificis ancillam, quae Petrum compulit ad Christum negandum. Tenendum ergo est, quum adductus esset Christus ad pontificem, non fuisse quoslibet admissos, sed discipulum qui notus erat sua gratia impetrasse aditum Petro. Iam minime dubium est, quin uterque pio studio Christum sequutus sit, sed quum testatus esset voce sua Christus, se Petro et aliis parcere, longe utilius fuisset gemere et precari in obscuro aliquo angulo quam prodire in oculos hominum, quum tam male firmus esset. Nunc officium quod remisit illi Christus cupide usurpat: in fidei autem confessione, in qua ad mortem usque perstandum erat, deficit. Semper ergo videndum, quid a nobis requirat Dominus, ne se qui infirmi sunt ingerant in res non necessarias. IT. Dixit ancilla Petro. Introducitur Petrus in atrium pontificis, sed nimis iniquo pretio, quod Christum in ipso ingressu abnegare cogitur. Quum in primo limine adeo turpiter impingat, detegitur iactantiae eius vanitas. Gloriatus fuerat se invictum fore athletam et parem vincendae morti: nunc unius ancillae voce et ea quidem non admodum minaci confusus arma proiicit. En humani roboris specimen. Fumus certe est quidquid virium in hominibus apparet, quod flatu mox discutitur. Extra proelium sumus plus iusto animosi, sed experientia ostendit, quam stulte ac de nihilo superbiamus: imo quum nullas Satan machinas adhibet, ipsi nobis fingimus vanos terrores, qui nos ante tempus conturbent. Voce mulierculae territus fuit Petrus: quid nos? annon subinde trepidamus ad strepitum folii cadentis? Yana periculi species eminus Petrum perculit: annon puerilibus ludicris quotidie a Christo abducimur? Denique ea est nostra fortitudo, quae sine hoste ultro ipsa concidat : ita scilicet humanam arrogantiam ulciscitur Deus, dum feroces animos effeminat. Homo non virtute sed flatu tantum refertus sibi facilem contra totum mundum victoriam promittit: atqui visa cardui umbra protinus expavescit. Quare discamus non alibi quam in Domino fortes esse. Non sum. Non videtur quidem praecisa esse Christi abnegatio, sed quum Petrus fateri timet se ex eius discipulis, perinde est ac si negaret quidquam sibi cum illo esse: quod notandum est, ne quis sophistice agendo se elapsum putet, ubi oblique tantum recedit a fidei confessione. 18. Simon Petrus cum illis stans. Quod addit evangelista Petrum stetisse cum ministris et servis ad prunas, id facit ad contextum historiae, sicuti postea videbimus. Caeterum hinc apparet, quantus