25:397 397 REDITUS AD HISTORIAM. 398 Deus, eum unum fuisse victorem: quia nonnisi eius nutu et mandato praevaluerint Israelitae. 18. Et habitabit Israel. Principium versus minime obscurum est, ubi promittit Moses electo populo, quod omnes naturaliter in primis appetunt: nempe pacem vel tranquillum statum: is enim dicitur confidenter habitare solus, qui nihil metuit periculi, quem nulla cura sollicitat, et qui nullo armorum praesidio vel defensione indiget. Haec quidem nunquam in solidum praestitit Israelitis, ut secure et extra hostium metum terram suam incolerent: quia scilicet eorum ingratitudo passa id non est: ideoque inter beneficia regni Christi commemorant prophetae, ut habitet quisque sub vite sua, et sub ficu. Quidam Oculum metaphorice pro visione accipiunt: quasi dictum esset, Quietam habitationem et placidam (cuius fit mentio) populo sperandam esse ex visione patris Iacob: [quod prorsus alienum est. Magis tolerabile quod] alii fontem Iacob appositive legunt: quia omnes tribus ab uno illo patre ducebant originem. Hoc autem modo, fons non tantum erit prima scaturigo: sed rivus aut fluvius qui ab ea defluit. [Verum genuinus sensus est, terram copia tritici et vini refertam semper expositam fore conspectui Iacob, ut praesenti opum suarum intuitu delectetur]. In fine promittit Moses, coelum quoque terrae sanctae propitium fore et benignum. 29. Beatus es o Israel. Exclamat rursus felicem esse populum cuius salus in Deo est: ut certe haec vera est et unica felicitas: quia nisi ad primam salutis causam ascendimus, omnes salutes (ut ita loquar) sunt evanidae. Quia autem hoc privilegio Deus nonnisi solos Israelitas dignatus erat, ideo eius conditio a communi totius generis humani sorte discernitur. Per gladium et scutum intelligitur perfecta defensio, ac si diceret, non alibi quaerendam esse ullam armaturae partem. DEUT. CAP. XXXIV. 1. Ascendit ergo Moses e planitie Moab ad montem Nebo, in verticem collis qui est e regione Iericho, et ostendit illi Iehova omnem terram Gilad usque Dan: 2. Et universum Nephthali, et terram Ephraim, et Manasse, et omnem terram Iehuda usque ad mare novissimum: 3. Et Meridiem et planitiem, vallem Iericho urbis palmarum, usque ad Soar. 4. Et dixit ei Iehova: Haec est terra de qua iuravi Abrahae, Isaac et Iacob, dicendo: Semini tuo dabo Ulam: videre te feci oculis tuis, at illuc non transibis. 5. Itaque mortuus est iUic Moses servus Iehovae in terra Moab, secundum mandatum Iehovae. 6. Et sepelivit eum in Gai, in terra Moab, e regione Beth-