20:397 397 SUPPLEMENTUM. 398 Quorum ex numero est ille Ioannes Augusta ad quem olim humanitas tua scriptum dederat. Reliqui passim dispersi, disiecti omnibus periculis expositi sunt, ut nunquam aut perraro ecclesias suas accedere possint. Haec est ecclesiarum nostrarum fortuna, misera illa quidem et coram mundo abiecta, verum sine dubio coram Deo gloriosissima, Christo per eas Satanam, Antichristum et hunc mundum in maligno positum devincente et de illis hisce postremis diebus triumphante. Moravicae ecclesiae ab hac calamitate hactenus immunes exstitere, quamvis et illae in procinctu semper stant7) et ad similia perferenda se accingunt. Rogo itaque, frater carissime, quandoquidem vestris ecclesiis beneficio Dei hactenus maiorem tranquillitatem concessam esse audivimus, ut nos ecclesiasque nostras commendatas habeatis orationibus (id quod pium ac iustum utrique ducimus et facimus) adiuvetis laborantes. Salutant vos ecclesiae nostrae earumque ministri, praesertim seniores: me vero peto ut peculiariter commendatum habeas, imo si quando per occupationes licuerit fraternis literis consolari velis. Valebitis in Domino, praesidio eius ab omnibns Satanae machinationibus tuti. E Brandisio Bohemiae supra Orlicziam. Octobris MDXLIX. Mathias Czervenka Boemus tui amantissimus. 4155 bis. BADUELLUS CALVINO. Literae commendatitiae. (Ex codice Avenionensi in nostrum usum descripsit Iul. Gaufres non hoc solo officio de nobis bene meritus.) CI. Bad. Ioanni Chambardo *) S. D. Plura ad te scribam quum plus otii nactus ero. Nunc ut brevior essem fecit repentinus ho- 7) procinctu perstant G. 4155 bis. 1) Hoc nomine Calvinum ornari inde patet quod in eodem codice illae quas sub N. 1348. 1378 et 1403 tibi exhibuimus eidem Chambardo inscriptae sunt Porro exstat Baduelli ep. ad Melanchthonem in qua inter alia haec leguntur: Io. Chambardus quem Argentinae apud Bucerum aliquando cognovi ea pietate, doctrina, spiritus virtute quam tu nosti, nos in maximis calamitatibus suis literis frequenter graviterque consolatur.