52:396 se evasisse: quoniam eiusmodi erat periculum, a quo statim alias poterat absorberi. Idem quoque in posterum sperare se praedicat: non ut mortem effugiat: sed ne vincatur a Satana, aut declinet a recto cursu. En quid potissimum expetere debeamus, non ut corpori sit consultum, verum ut omni tentatione stemus superiores, potiusque centum mortes oppetere simus parati, quam ullo malo opere nos polluere in mentem veniat. Quamquam non ignoro esse qui passive accipiant opus malum pro impiorum violentia: ac si dixisset Paulus, non patietur Dominus mihi impios malefacere. Sed alter sensus longe melius quadrat, quod eum ab omni scelere purum et immunem servabit. Nam et continuo post subiicit, in regnum suum coeleste: quo significat veram esse demum illam salutem, ubi sive per vitam, sive per mortem in regnum suum Dominus nos ducit. Insignis etiam locus est ad continuam gratiae Dei seriem contra papistas asserendam. Ubi enim confessi sunt, salutis exordium esse a Deo, continuationem libero arbitrio adscribunt: ut hoc modo perseverantia non donum sit coeleste, sed hominis virtus. Atque Paulus hoc Deo munus assignans, ut nos servet in regnum suum, palam asserit, toto vitae curriculo nos eius manu regi, donec tota militia perfuncti, victoria potiamur. Atque huius rei memorabile exemplum in Dema exstat, cuius paulo ante meminit: quia ex nobili Christi athleta socius est turpis desertor. Quae sequuntur,1) quia alibi vidir mus, nova tractatione non indigent. *) expositione nulla