5:396
fuit
tempus
illud,
quo
nostri
homines
prodierunt?
Qualem
in
scholis
doctrinam
discebant,
qui
ad
ecclesias
erudiendas
se
comparabant?
Scis
ipse,
meram
fuisse
sophisticen:
sed
adeo
contortam,
implicitam,
sinuosam,
perplexam,
ut
merito
dici
posset
scholastica
theologia
quaedam
arcanae
magiae
species.
Quo
quisque
illic
densiores
oiFundebat
tenebras,
quo
se
et
alios
importunis
aenigmatibus
magis
fatigabat,
eo
maiorem
acuminis
ac
doctrinae
referebat
palmam.
Quum
vero
doctrinae
suae
fructum
ad
jfopulum
volebant
proferre,
qui
in
officina
illa
fuerant
formati,
quanta,
obsecro,
dexteritate
ecclesiam
aedificabant?
Ac
ne
singula
persequar,
quae
tunc
fuerunt
in
Europa
conciones,
quae
simplicitatem
illam
repraesentarent,
in
qua
Paulus
vult
tota
vita
christianum
populum
occupari?
Imo
quae
omnino
fuit,
ex
qua
non
plura
deliria
referrent
aniculae,
quam
comminisci
toto
mense
ad
focum
suum
possent?
Sic
enim
fere
distributae
erant
[fol.
28J
conciones,
ut
dimidia
pars
caliginosis
illis
scholarum
quaestionibus
daretur,
quae
rudem
plebeculam
obstupefacerent:
altera
suaves
fabellas,
aut
non
inamoenas
speculationes
contineret,
quibus
populi
alacritas
excitaretur.
Paucae
tantum
voculae
ex
Dei
verbo
aspergebantur,
quae
fidem
talibus
nugamentis
sua
maiestate
conciliarent.
Ubi
autem
primum
nostri
signum
sustulerunt,
momento
uno
discussae
sunt
apud
nos
omnes
illae
offuciae.
Vestri
autem
concionatores
partim
ex
eorum
libris
ita
profecerunt,
partim
pudore
atque
obmurmurationibus
omnium
coacti,
eorum
exemplo
ita
se
conformarunt,
1)
ut
pleno
gutture
adhuc
spirent
veterem
illam
insulsitatem.
Ut
si
quis
rationem
agendi
nostram
cum
illa,
atque
etiam
cum
ea
quae
hodie
vobis
est
in
pretio,
comparet,
non
minimam
te
nobis
iniuriam
fecisse
agnoscat.
Quod
si
paulo
ulterius
Pauli
verba
prosequutus
esses,
facile
quivis
puer
intellexisset,
in
vos
procul
dubio
competere,
quod
nobis
crimen
impingis.
Inanem
enim
philosophiam
illic
Paulus
interpretatur
eam
esse,
quae
pias
animas
per
constitutiones
hominum
et
elementa
huius
mundi
depraedatur,
quibus
vos
ecclesiam
perdidistis.
Et
ipse
tuo
deinde
testimonio
nos
absolvis:
qui
inter
dogmata
nostra,
quae
exagitanda
tibi
duxisti,
nullum
profers,
cuius
cognitio
non
sit
ad
ecclesiae
aedificationem
in
primis
necessaria.
Eidei
iustificationem
primo
loco
attingis:
de
qua
nobis
primum
et
acerrimum
certamen
vobiscum
est.
Estne
illa
spinosa
et
inutilis
quaestio?
At,
sublata
eius
cognitione,
et
Christi
gloria
exstincta
est,
et
abolita
religio,
et
ecclesia
destructa,
et
spes
salutis
penitus
1)
Sic
latini
libri
omnes,
ut
ironice
dictum
videatur.
Gallus
lucidius
reddidit:
encore
ne
se
peut
faire
qu'ilz
ne
sentent
a
pleine
gorge
ceste
vieille
bestise
et
asnerie.
|