20:396 humanitate, candore cruditioneque tua, quam in te luculenter, quum semel apud Bucerum ornatissimum virum Argentorati fueram, deprehendi, eo denique amore quo te in omnes Christi cultores flagrare animadverti, qui omnia boni consulit, nunquam offenditur, laesus facile offensas ignoscit, eo audacius ad te scripsi, minime ambigens, si quid hac audacia peccavero, veniam me haud gravatim impetraturum, praesertim quum intellexeris, me huius scripti aliquas, qualescunque sint, causas habuisse. Ante decennium fere, quum apud doctissimum virum D. M. Bucerum Argentorati fratrum Boemorum nomine egeram, tecum quoque familiaritatem non vulgarem contraxi, atque etiam literas ad F. Ioannem Augustam, Boemicum nostrum pastorem, a te fere extorsi, in quibus summa officia tua, quae absentes absentibus praestare possunt, fratribus detulisti, quae illis omnibus gratissima fuere. Ab eo tempore nulla opportuna occasio offerebatur te seu videndi, seu etiam scripto invisendo quamvis2) nunquam non obverseris mihi ob oculos et omnibus symmystis ecclesiarum nostrarum, praesertim scripta tua ut eximii organi Christi legentibus* Nunc itaque quum fratribus nostris dignum esse videretur ut quosdam ingenuos adolescentes Basileam studiorum gratia ablegatos suis sumptibus alerent, officii mei esse putabam ut te vel semel in tot annorum3) curriculo salutarem, imo meo aliorumque fratrum nomine rogarem obtestarerque ut, si quando contingeret hisce adolescentibus vel eorum cuipiam ad vos divertere,4) eos vel eum tanquam fratrem in Christo excipere consilioque vestro iuvare non dedignaremini. Id quod vos propter communem pietatis causam facturos non dubitamus. Quod ad ecclesias nostras per Boemiam attinet, visum est divinae dignationi eas cruci multisque ingentibus persequutionibus subiicere, dilectissimique filii sui Domini nostri Iesu Christi imagini conformes reddere, quo fidei sanctorum facta sanctimonia eius, ut Paulus inquit, abundantius induerentur. Pars ecclesiarum cum ministris quoque regis Ferdinandi e dictis sedibus suis propter constantem professionem evangelii eiecta in Prussiam Sauromatis Lituanis Scitisve * vicinam 5) concessit. Domino eis illic qualecunque domicilium concedente, reliquae Baronibus subiectae sub gravissimo onere tribulationum 6) gemunt, omni sanctarum administrationum libertate eis interdicta, ad amplectendas Antichristi abominationes vi coguntur. Ministri quidam in carcerem coniecti misere torquentur. 2) sed obversaris G. 3) amorum G* 4) quipiam . . . diverteret G. 5) in Prussiam Sauromatiam Lituaniamve satis vicinam G. 6) tribulatorum G.