47:395 395 IN EVANGELIUM IOANNIS 396 demus. Fiet interdum ut nobis arrideant principia, sed tandem dabimus temeritatis nostrae poenas. Sit igitur fundamentum omnium quae aggredimur obedientia. Monemur etiam, quibus causam Christi agere propositum est, non semper ita dextre se gerere, quin aliquid vitii obrepat: quo magis sollicite rogandus est nobis Dominus, ut nos in singulis actionibus gubernet spiritu prudentiae. 11. Mitte gladium tuum. Hoc praecepto improbat Christus factum Petri. Notanda autem ratio est: quia privato homini non licuit contra eos insurgere, qui publica autoritate instructi erant. Nam id ex reliquis tribus colligi potest, a quibus refertur generalis Christi sententia: Qui gladio percusserit, gladio peribit. Cavendum ergo, ne vi et armis repellere conemur hostes nostros, etiam qui iniuste nos lacessunt, nisi quantum permittunt leges ac ius publicum. Nam quisquis se ultra vocationis suae metas ingerit, etiamsi plausum reportet a toto mundo, factum suum Deo nunquam probabit. Calicem quem dedit. Videtur specialis haec esse ratio, quod Christum obmutescere oportuit, ut instar agni duceretur ad victimam. Pertinet tamen ad exemplum, quoniam eadem a nobis omnibus tolerantia exigitur. Afflictiones potionibus comparat scriptura: perinde enim ac paterfamilias cibum et potum filiis ac domesticis suis distribuit, ita hoc iuris in nos habet Deus, ut singulos tractet prout visum est : sive autem prosperis rebus nos exhilarat, sive adversis humiliat, propinare dicitur suavem vel amarum potum. Christo haec destinata erat potio, ut mortem crucis pro mundi reconciliatione obiret. Dicit ergo bibendum sibi esse calicem, quem pater admensus est ac porrexit. Eodem modo et nos ad crucis tolerantiam compositos esse oportet. Neque tamen audiendi sunt fanatici homines, qui morbis et aliis quibuslibet malis quaerenda esse remedia negant, ne respuamus porrectum a Deo calicem. Quia semel nobis moriendum esse scimus, paratos ad mortem esse convenit: quia autem mortis tempus nobis est incognitum, ordinatis a se ipso subsidiis Dominus vitam nostram tueri nobis permittit. Ferendi patienter morbi, quamlibet carni nostrae graves sint: quamdiu tamen nondum constat letales esse, quaerenda est levatio. Tantum cavendum est, ne quid tentemus nisi quod per verbum Dei licet. Denique, modo semper fixurn^ istud in cordibus nostris maneat, ut Domini voluntas fiat, calicem ab eo datum bibere non desinimus, liberationem a malis quibus urgemur quaerendo. 12. Tunc cohors et tribunus. Posset videri absurdum quod Christus, qui voce sua milites prostravit, nunc capi se patitur. Nam si volebat tandem hostibus se permittere, quorsum opus fuit edere tale miraculum? Terum ostensio divinae potentiae dupliciter profuit. Valet enim ad tollendum offen-