25:395 395 REDITUS AD HISTORIAM. 396 motu quam necessitate. Neque enim laudi ducenda erat bellandi cupiditas, quae humanitati maxime repugnat: sed quia hostium, a quibus infestabatur gens illa, improbitas cogebat arma suscipere, strenue resistendi audacia probata fuit. Comparat autem leoni cum impetu exsilienti ex monte Basan, ubi subaudienda est nota similitudinis: neque enim mons Basan in tribus illius ditione situs erat. Verum intelligit Moses, promptos fore ad conflictum, non secus ac leo, qui postquam e spelunca in campos apertos egressus est, prosilit contra obvios quoslibet. 23. Nephthali dixit Praedicat Deum liberaliter acturum erga duas istas tribus: quia priori continget regio fertilis versus occidentem et meridiem. Quae de tribu Aser pronunciat, ambiguitate non carent. Nam quod vocatur Benedictus D^DD intelligi potest A filiis, vel prae filiis: si prior sensus arrideat, laudatur Ttolvnxvia 9 quasi dictum esset, Aser beatum fore numerosa sobole. Potest tamen esse comparatio inter illam tribum et reliquas. Merito autem eius felicitas aliis praefertur: quia sortita est agrum uberrimum, et optimi tritici feracem: sicuti testatur benedictio Iacob, pinguem fore panem eius, et qui daturus sit delitias regibus (Gen. 49, 20). Adiungit gratum fore Aser fratribus suis, unde colligimus gentem fuisse sedati ingenii. Postea figurate commendat olei, ferri et aeris copiam. Tingere enim pedes oleo, tantundem valet atque largum olei proventum colligere: se vero calceare aere et ferro nihil aliud est quam calcare terram metallis illis refertam. [Quanquam non minus arridet serae nomen. Compedes alii vertunt: sed inscite]. Hinc vero (sicuti ex aliis superioribus locis colligere promptum est, benedictiones, quarum nunc fit mentio, non tam vota aut precationes fuisse quam vaticinia: quia sine spiritu prophetico non divinasset Moses quaenam vel qualis regio singulas tribus maneret. Postremam partem varie exponunt interpretes. Nam fcQi quidam pro senectute accipiunt, vel pro dolore, ac si esset literarum metathesis: et ita dies ad iuventutem restringunt: verum rectius sentiunt alii, toto vitae cursu vegetum ac robustum fore Aser. Quum ergo anni sensim debilitent homines, promittit Moses posteris Aser continuum vigorem usque ad extremum vitae. EX EODEM CAPITE. 26. Non est similis Deo recti, qui equitat super coelos in auxilium tuum j et in magnificentia sua super nubes. 21. Habitaculum est Deus aeternus: et subter brachia sempiterna eiecit a facie tua inimicum, et dixit: Disperde. 28. Et habitabit Israel confidenter