20:395 395 EPISTOLAE 4154.4155 bis 396 Quum13) illud Tigurinum scriptum perquirerem, nullum hic exemplar repertum est. Sed quia unum prius Utenhovio miseram ab eo petes si videbitur. Tametsi desunt illic duo capita quae per incogitantiam omissa inserere suis locis Tigurini, ut spero, non recusabunt.' Unum est quod addi debet Diximus Christum in carne sua dum esse ete. Porro ut se nobis talem exhibeat Christus, ac eiusmodi in nobis effectus proferat, unum cum ipso nos effici et in eius c[orpus] coalescere oportet, quia non aliter vitam in nos suam diffundit, nisi dum caput nostrum est, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam 8Ubmi[nistrationis] secundum operationem in mensuram cuiusque mem[&n] augmentum corporis facit. Alterum, ordine decimum nonum. Ex autem carnis suae esu et sanguinis potione quae hi[s signis] figurantur, Christus animas nostras spiritus sui virtute per fidem pascit: id non perinde accipiendum quasi aliqua u[ai] substantiae vel commixtio vel transfusio, sed quoniam ex carne semel in sacrificium oblata et ex sanguine in expiationem effuso vitam hauriamus. 4155. CZERWENKA CALVINO. Memoriam pristinae familiaritatis recolit, iuvenes quosdam studiosos commendat, tristem conditionem ecclesiarum Bohemicarum depingit. (Ex Codice Lissano VIII. fol. 32 in Archivis fratrum Herrenhut. edidit Gindely, Quellen z. Gesch. d. bohm. Briider. 1859. p. 273. Quocum contulit authenticum exemplar in nostrum usum P. Kummer, Cand. min. Saxo.) Eximio Christi ministro D. Ioanni Calvino ecclesiae Dei apud Genuenses * in Sabaudia pastori fidelissimo fratri in Christo reverenter colendo. Gratiam et pacem in Domino. Etsi temeritatis atque inscitiae1) accusari, idque fortassis merito possim, quia tibi viro doctissimo et ingentibus curarum laborumque oneribus fere obruto hisce meis literis obstrepere ausus fuerim, tamen fretus ea existimatione quam de te olim optimam concepi, ea deinde 13) Postscriptum in tergo* 4155. 1) inscientiae G.