47:394 tis tentationibus fidem nostram probet, nunquam tamen nos in ultima discrimina venturos, quin robur simul ad vincendum suppeditet. Et sane videmus ut subinde nostrae infirmitati indulgeat, quando tot Satanae et impiorum conatus occursu suo procul repellit: quia nos impares et nondum maturos videt. Denique suos nunquam producit ad certamen nisi bene instructos, ut etiam pereundo non pereant, quia lucrum illis paratum est tam in morte quam in vita. 10. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit auriculam eius dextram. Erat autem nomen servo Malchus. l l . Dixit itaque Iesus Petto: Mitte gladium tuum in vaginam: calicem, quem dedit mihi pater, non vis ut bibam ipsum ? 12. Tunc cohors et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum. 13. Et abduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer Gaiphae, qui erat pontifex anni illius. 14. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis quod expediret unum hominem mori pro populo. 10. Simon ergo Petrus. Nunc stultus Petri zelus describitur, qui magistrum aliter quam licebat defendere conatus est. Animose quidem et fortiter magnum discrimen pro Christo subit, sed quia non respicit, quid ferat sua vocatio, et quid Deus permittat, adeo nihil laudis meretur eius factum, ut graviter a Christo reprehendatur. Caeterum in persona Petri sciamus damnari a Christo quidquid suo arbitrio tentare audent homines. Quae doctrina imprimis notatu digna est: nihil enim magis vulgare quam zeli praetextu tueri quidquid facimus, quasi vero nihil intersit, probetur Deo necne quod homines rectum putant, quorum tota prudentia mera est vanitas. In Petri zelo si nihil vitiosum cerneremus, hoc tamen uno contentos esse deceret, quod Christus sibi non placere pronuntiat. Atqui videmus per eum non stetisse, quin Christus a morte revocaretur et eius nomen perpetuae infamiae obnoxium foret. Quod enim vim infert tribuno et militibus, in eo latronis more grassatur, quia potestati resistit a Deo ordinatae. Quum iam plus satis exosus esset Christus mundo, potuit unum hoc facinus colorem omnibus calumniis dare, quibus eum hostes falso gravabant. Deinde hoc nimis praeposterum est, quod fidem suam vult probare gladio et non potest liDgua. Quum vocatur ad confessionem negat, nunc magistri iniussu tumultuatur, quare nos tam insigni exemplo moniti zelum nostrum moderari discamus. Et quoniam ad audendum plus quam Deus mandat semper prurit carnis nostrae lascivia, sciamus zelum nostrum male cessurum, quoties ultra Dei verbum quidquam au-