32:394 cias) iucunditatem intelligit qua se oblectant impii quamdiu pro sua indulgentia Deus ad eorum scelera connivet. Sicuti autem audacius insolescunt, ita periculum est ne fideles eorum prosperitate decepti simul etiam diffluant. Ideoque non abs re David arcano spiritus sancti fraeno retineri postulat, ne epuletur ex eorum deliciis: hoc est, ne fallaci amoenitate sese ad peccandi licentiam inebriet, atque ita in peccatis voluptuetur. 5. Percutiat me iustus clementia, et castiget me oleum pretiosum, non franget caput meum: quia adhuc et oratio mea in malis eorum. 6. Deiecti sunt in loca saxosa iudices eorum: et audient sermones meos: quia suaves sunt. 7. Sicuti qui frangit et secat in terra, dispersa sunt ossa nostra ad os sepulcri. 5. (Percutiat me.) Quia dum impios inescat Satan suis illecebris, simul ipsi quoque alii aliis blandiendo se mutuo decipiunt: affirmat hic David multo sibi esse optabilius, castigationibus velut ferulis assidue expergefieri, quam falli inanibus blanditiis. Nam quia inter Dei contemptores non coarguitur qui hoc vel illo vitio infectus est, quisquis ad sanitatem adspirat sedulo adiungere se probis hominibus debet, qui sanctis monitionibus restituant labentem, vel errantem in viam revocent. Est quidem hoc carni minime iucundum, reprehendi quoties delinquimus: sed David ad docilitatem et tolerantiam sic composuerat animum, ut nulla obiurgatio acerba foret, quam sciret a spiritu mansuetudinis profectam esse. Quia tamen in verbis subest aliqua ambiguitas, videndum est quisnam sensus optime conveniat. Nomen "n commodo resolvi posset in adverbium clementer: vel subaudiri praeposito in: et in hanc sententiam descendit maior pars interpretum, Instar optimi unguenti Davidi fore correctiones quae spirabunt humanitatem et clementiam, vel ex placido benevoloque animo nascentur. Si placeat haec lectio, notandum erit, Davidem non tam ad externum obiurgationis modum quam ad mansuetudinem cordis respicere. Etsi enim acriter excandescant iusti, et severe verbis errantes castigent, non tamen alio quam fraterni amoris affectu moventur, imo asperitas ipsa vere ex pia sollicitudine emergit, dum fratrum saluti metuunt. Clementer ergo se geret semper iustus, quamvis durior aut vehementior appareat: sicuti malevoli, quamvis leviter tantum perstringant, sunt tamen inhumani. Denique hac nota David obiurgationes a sincero amore profectas discernere voluit a convitiis quae ex odio vel inimicitiis prorumpunt, sicut dicit Solomo, Prov. 10, 12. Aeque tamen quadrat diversa interpretatio quam posui, Corripiat me iustus, clementia erit: (vel, hoc deputabo in