20:394 sio fracta est5) ut temperare ab immodico labore cogar. Ego tamen ex meis rivulis qualescunque guttas propinare filiis Dei non desinam. Abs te aliquid maius dari potest. Adde quod ad sublevandum ac mitigandum animi tui moerorem istis scriptionibus nihil aptius est quibus ecclesiam tantopere adiuvari vides, cuius sola calamitas te angit et excruciat. Nos hic pro more certis periculis expositi ad quotidianas minas occalluimus. Si alia esset in nobis pietas aliusque Dei timor quam in multis apparet, liceret securis vivere, quia felices vivendo et moriendo essemus. Sed quum video huc tot undique pios quasi ad vexillum aggregari,6) spero Dominum huius loci fore tutorem. Vidua Budaei1) huc se cum liberis recepit. Complures eiusdem generis voluntarium sibi exsilium indixerunt ut Deum pace nobiscum colant. Utinam Pharao noster8) aliquando sapere incipiat, ne sibi et aliis ita sit infestus. Piis Angliae gubernatoribus 9) gratulor, qui inter maxima obstacula Christi tamen regnum promovere non desinunt. Farellus et Viretus recte valent. Ego dimidia mei parte sum superstes, nam Dominus uxorem ad se meam nuper recepit. Ita migravit e mundo ut in coelum mira fidei constantia properaret. Paulo post eius mortem Tigurum me contuli10) (Farellus comitem se adiunxit) ut finem aliquem imponeremus infaustae controversiae quae variis subinde malis occasionem praebebat. Formulam nostrae consensionis scripsimus, cuius exemplar tibi mitto. Etsi tu nonnulla forte desiderabis, mihi tamen hoc satis visum est quod tria praecipua obtinuerimus. Nempe sacramenta non externae duntaxat professionis esse, sed vera gratiae Dei testimonia et sigilla. Deinde non illic nobis offerri gratiam, sed Deum efficaciter illa *l). Tertio qui fide ea recipiunt, Christum illic cum omnibus suis invenire. Rogo tamen ut mihi tuum iudicium p significes. Tale, ornatissime vir et pater mihi semper in Domino colende: quem precor ut semper tibi adsit gratiaque te prosequatur. Salutant te reverenter omnes collegae mei et reliqua piorum fratrum cohors. 4. Calendas Iulias.12) Io. Cal. vere tuus. 5) Idem p. 48. 6) Cf. Reg. du Conseil ad 3. Maii. Inter alios advenit Beza. 7) Ibid. 27. Iunii 8) Henricus IL 9) Somerseti duci. 10) Reg. du Conseil ad 20. Maii. Collation p. 49. Vita ed. Nickel p. 17. Beaux fuit Nonis Iuniis. 11) Vir doctus literaturam Calvini legere non potuit. 12) 1549.