52:393 393 CAPUT IV. 394 qua proficiant. Quaeret hic quispiam quid sibi velit Paulus vestem petendo, si mortem sibi instare sentiebat. Haec quoque difficultas me movet ut de arcula accipiam. Quamquam potuit aliquis esse tunc usus vestis, qui hodie nos latet. Itaque de his rebus minus laboro. 14. Alexander faber aerarius multis me malis affecit: reddat Uli Dominus iuxta facta ipsius. 15. Quem et tu cave: vehementer enim restitit sermonibus nostris* 16. In prima defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me deseruerunt: ne illis imputetur. 17. Sed Dominus mihi adfuit et corroboravit me: ut per me praeconium confirmaretur, et audirent omnes gentes. 18. Et ereptus fui ex ore leonis: et eripiet me Dominus ex omni facto malo, servabitque in regnum suum coeleste: cui gloria in saecula saeculorum. Amen, 19. Saluta Priscam et Aquilam, et familiam Onesiphori. 20. Erastus mansit Corinthi: Trophimum autem reliqui in Mileto languentem. 21. Da operam ut ante hyemem venias. Salutat te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22. Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. 14. Alexander. In hoc homine proditum fuit horribile defectionis exemplum. Prae se tulerat aliquod studium in promovendo Christi regno, quod deinde hostiliter impugnavit. Quo hostium genere nullum est nocentius, nec magis virulentum. Sed ab initio voluit Dominus ecclesiam suam huius mali non esse expertem: ne, quum similibus tentamur, animi nobis labascant. Observandum autem quae sint ista multa mala quae sibi Alexandrum intulisse Paulus conqueritur, nempe quod suae doctrinae adversatus sit. Faber erat, non eruditus in scholis, ut multum disputando valeret: sed hostes domestici semper plus satis instructi sunt ad nocendum. Et talium hominum improbitas semper fidem in mundo invenit: ut interdum plus difficultatis et negotii exhibeat maligna et impudens inscitia, quam summum acumen cum doctrina coniunctum. Adde quod Dominus servos suos cum talibus quisquiliis in certamen committens, consulto eos a mundi intuitu revocat, ne sibi in pompa et splendore placeant. Iam ex Pauli verbis colligere licet, gravius eum nihil tulisse quam sanae doctrinae oppugnationem. Nam si eius personam laesisset Alexander, aut aliqua contumelia affecisset, tolerasset hoc totum aequiore animo: sed ubi impetitur Dei veritas, ardet indignatione sanctum pectus: quia illud impleri in omnibus Christi membris oportet : Zelus domus tuae comedit me. Atque huc pertinet tam severa imprecatio in quam erumpit, ut Dominus illi rependat. Paulopost, quum se desertum ab omnibus fuisse conqueritur, non imprecatur tamen illis Dei vindictam: quin potius se intercessorem opponit pro