32:393 393 PSALMUS CXLI. 394 cide et cum silentio devorent iniurias : non frustra optat David claustris os suum et custodia obserari, adeoque ostium oris sui clausum teneri a Deo, sicuti ianitor ingressus et egressus observat: si quidem rnXI verbum est imperativi modi potius quam nomen. Secundo adiungit, ne Deus cor ipsius inclinet ad rem malam. ^ 1 enim, ut saepe alias, pro negotio hic ponitur. Et mentem suam continuo post declarat, ne scilicet maleficiis certando similis hostibus suis reddatur. Hoc Davidis consilium si probe expendisset monachus ille cuius mentio fit apud Eusebium, non tam insipide silentio totius septennii putasset se perfunctum esse optimi discipuli partibus. Quum audiret, rarae esse virtutis linguam compescere, contulit se in remotam solitudinem: nec ad magistrum reversus est nisi post septem annos, tunc vero rogatus de causa morae, se meditatum esse respondit quod didicerat ex hoc versu. Sed rogandus simul erat an nihil interea cogitasset. Cohaerent enim inter se ista duo, taciturnum esse, et immunem a pravis cogitationibus. Atqui fieri potuit, ut tacendo multas secum impias cogitationes agitaverit: quod deterius est quam futiliter obloqui. Crassum hoc delirium breviter attingere placuit, ut discerent lectores quid sit, posthabito scriptoris consilio, verbum unum mutilatum arripere. Porro David tam sermones suos quam affectus Deo regendos commendans, fatetur non aliter quam arcana spiritus moderatione et mentem et linguam in officio teneri: praesertim ubi ad intemperiem nos hostium petulantia impellit. Iam si lubrica est ac nimis volubilis lingua, nisi Deus quasi custos et excubitor eam contineat, non minus necesse est intus cohiberi turbulentos affectus. Qualis enim officina est cor hominis, et quam varia consilia singulis fere momentis fabricat? Fatendum ergo est cum Davide, nisi Deus corda et linguas custodiat, nullum fore modum pravis tam cogitationibus quam verbis: quia et linguae modestia singulare est spiritus donum : et Satan nunquam multa suggerere desinet quae nos facile, imo cupide amplectemur, nisi se Deus opponat. Nec absurdum videri debet si inclinet Deus ad res malas corda nostra, quae sunt in eius manu, ut eius arbitrio huc illuc flectantur. Non quod ad malas cupiditates nos ipse sollicitet: sed quia arcanis suis iudiciis tradens Satanae tyrannidi reprobos, et quidem efficaciter mancipans, merito dicitiur excaecare et obdurare. Interim culpa scelerum extra homines quaerenda non est, in quibus residet concupiscentia: et quum naturaliter appetant bonum vel malum, non externo impulsu, sed sponte et proprio vitio ad malum inclinant. Ubi reddidi ad patranda opera in pietate, non male quidam vertunt, Ad cogitandum cogitationes. Sed quia eodem recidit sensus, non adeo laboro. Per D^DMD (quod nomen vertimus deli-