20:393 393 SUPPLEMENTUM. 394 incolumes servet spirituque suo regat. Genevae 21 Novemb. 1548.2) Ministri ecclesiae Genevensis in urbe et in agro. Ioannes Calvinus fratrum nomine. 54. CALVINUS BUCERO. Felicem ei in Anglia adventum gratulatus narrat quid proximis mensibus acciderit (Ex autographo bibliothecae Collegii Corporis Christi Cantabrigiae Cod. CH. 19, p. 297 in nostrum usum descripsit Dr. Katterfeld.) Clarissimo viro et eximio ecclesiae Dei pastori D. Martino Bucero patri et symmystae semper colendo. 8. Literae tuae1) mihi serius redditae fuerunt quam ut a Farello et Vireto responsionem accipere nunc possis. Ac mihi etiam praeter spem oblatus fuit hic nuncius qui ad finem nundinarum eo perveniret unde tibi alii scribent. Te in Angliam appulisse2) iam ex quorundam literis3) intellexeram et constans rumor ferebat. Hoc tamen ipsum ex te scire multo fuit gratius. Hanc exsilio tuo quietam sedem sic a Deo fuisse datam certe sum persuasus, ut non patiatur inutilem te sedere. Ac iam laborem tibi iniunctum esse audio, et te dignum et toti ecclesiae plus quam utilem. Et quanto plus a turbulentis assiduisque occupationibus, quae te antehac obruebant, dabitur otii, eo uberiores ex tuis lucubrationibus fructus ad nos redibunt. Ita sane interpretor has iam tibi partes esse destinatas. Tu quidem non parum mihi addis animi quum fructuosa esse ecclesiae Dei iudicas quae scribo: sed quo plus vales, praestaret hoc munus te occupare. Praeterquam enim quod tenuitatem meam agnosco, non credas quam parum temporis4) mihi restet ad scribendum. Conciones et praelectiones multum absumunt: continuis interpellationibus et saepe molestissimis mire obturbor* Valetudo autem 2) Sic apographon. De anno tamen nobis non constat Habemus epistolas eodem temporis momento scriptas quae eius mentionem non faciunt (N. 1097. HOO). 4154.1) deperditae. 2) et quidem a d. IV. Eal Maias Cantabrigiae (Baum, Butzer. p. 560). 3) Cf. N. 1177. 4) Vide Collation, p. 42 sq.