7:392 Alter quoque nomine Marinarius,1) ex culina Carmelitana fumos exhalat, nos libertatem evangelicam omne genus corruptelis praetexere. Atque ut aliquid elegantiae aspergeret suae orationi, exclamat: O coenum! o labes! Tametsi nihil habeant frontis, negare tamen non audebunt, quin maior apud se grassetur vitiorum licentia. Plus certe apud nos esse verae castaeque severitatis, et arctioris disciplinae, testes sunt quotidianae nostrae conciones. Et tamen hunc canem e coeno foetidi claustri emersum, nihil pudet ita nobis oblatrare. Atqui votis abrogatis, refracto caelibatu, sacris precibus contemptis, calcatis ieiuniis, reiectis patrum institutionibus, arripuimus occasionem peccandi, quasi vitae ducem. Qualis igitur apostolorum fuit vita? quibus ignotus fuit caelibatus, pro quo dimicant [pag. 54] papistae: sub quibus nulla fuit unquam votorum mentio: qui nullam in ciborum delectu necessitatem imposuerunt conscientiis : qui contenti ea regula, quam Dominus praescripserat, nullos unquam legum aut traditionum laqueos iniicere tentarunt. Nihil enim in nobis calumniatur, cuius non idem nobiscum crimen sustineant apostoli. Quae votorum genera improbemus, ex scriptis nostris constat. Quantam spurcitiarum colluviem orbi universo intulerit eorum caelibatus, quem sancto coniugio mutatum cupimus, utinam minus esset notum. Caelibatum in iunioribus viduis ut olim Paulus reprehenderet, hoc argumento adductus fuit quia quaedam ad Satanam defecerant. Hodie plus esse in claustris monachorum et monialium obscoenitatis, quam in ullis lupanaribus, satis compertum est. Quocunque penetrant sacrifici, signum aliquod suae impudicitiae impressum relinquunt. Quasi in hunc solum finem prohibiti sint a coniugio, ut libidinem suam ubivis profundant. Et tot experimenta non tantum apud nos valebunt, ut illis caelibatus necessitas remittatur?2) Christiana ieiunia, et sacras preces a nobis damnari, improbe mentitur. Sed ideo secure facit, quia sciebat tanto se maiori cum plausu facturum, quanto petulantior in nos debacchando foret. Et interim [pag. 55] bonus evangelicae libertatis vindex, eius fructus, solatia,3) delitias et fomenta vocat quidquid servilium est superstitionum in papatu. Mirum cur non coelitum quoque nectar et ambrosiam appellaverit.4) Quid hac pecude facias? Paulus christianae libertatis 1) II y en a un autre nomme Marigner lequel iette a plein gosier des routes de la cuysine des carme s. . Antonii Marinarii (Marinier) sermo Tridenti habitus die dom. IV. Adv. 1545 exstat in Ph. Labbei Concil. T. XIV. 999 cf. Salig L 363. Fuit ex ordine Carmelitarum. 2) leur relascher la necessite qu'on leur a mal imposee, en leur permettant le mariage que Dieu leur a permis. 3) le soulas. 4) hoc comma in versione omittitur.