55:392 quas iuste poenas irrogat. Plato quidem imperite: at Iacobus puniendi ius et officium Deo relinquens, tantum culpam ab eo avertit. Hic locus docet, ita innumeris Dei beneficiis, quae ex eius manu quotidie percipimus, affici nos debere, ut nihil cogitemus nisi in eius gloriam : quaecunque vero aut in mentem nobis veniunt, aut ab aliis ingeruntur, minus consentanea cum eius laude, toto pectore exhorreamus. Pater luminum vocatur Deus, quasi omnis et praestantiae et bene compositi ordinis. Et quum mox subiicit nullam in eo esse conversionis obumbrationem, perseverat in metaphora, ne Dei splendorem metiamur solis irradiatione quae nobis apparet. 18* Is sua voluntate, ete. Eius quam praedicavit divinae bonitatis praecipuum nunc specimen in medium adducit: nempe quod nos regeneravit in vitam aeternam. Hoc inaestimabile beneficium unusquisque fidelium in se sentit: ergo bonitas Dei omnibus experimento comperta tollere debet contrariam opinionem. Quum Deum volentem, aut sponte sua nos genuisse dicit, significat nulla externa causa fuisse inductum: quemadmodum saepe voluntas et consilium Dei hominum meritis opponi solent. Quid enim magni esset, si negaret Deum ad id fuisse coactum? Plus ergo quiddam exprimit, quod Deus pro suo beneplacito nos genuerit, atque ita sibi fuerit causa. Unde sequitur, naturale esse Deo benefacere. Caeterum hic locus docet, quemadmodum gratuita fuit nostra electio ante mundum conditum, ita nos mera Dei gratia illuminari in notitiam veritatis: ut vocatio electioni respondeat. Docet scriptura nos gratis adoptatos fuisse a Deo, antequam nasceremur: Iacobus autem hic plus quiddam exprimit, nos ius adoptionis consequi, quoniam gratis quoque nos vocat Deus. Praeterea hinc discimus proprium esse Dei officium, spiritualiter nos gignere. Nam quod idem adscribi interdum videtur evangelii ministris, non aliter valet nisi quia per illos agit Deus: et fit quidem per illos, ut solus nihilominus agat. Genitura nomen significat nos fieri novos homines, ut priorem naturam exuamus quum efficaciter vocamur a Deo. Addit quomodo nos regeneret Deus, nempe per sermonem veritatis: ut sciamus non alia ianua posse nos ingredi in regnum Dei. Ut essemus primitiae quaedam. Ttva aut Quaedam, similitudinis est nota, ac si dixisset, nos quodammodo esse primitias. Porro id ad paucos fidelium restringi non debet, sed pertinet ad omnes communiter. Nam quum homo inter omnes creaturas excellat, Dominus fideles suos ex aliorum grege eligit ac segregat sibi in sanctam oblationem. Haec non vulgaris est nobilitas, in quam filios suos Deus extollit. Quare merito dicuntur eximi tanquam primitiae, dum in illis instauratur Dei imago.