25:392 ceret, eundem Deum qui olim benedixit Ioseph ore servi sui Iacob, nunc idem vaticinium repetere, quo certior sit eius fides. 17. Primogeniti. Sensum obscurant interpretes, vertendo: Primogenitus in nominativo casu. Mihi vero dubium non est quin decorem Ioseph comparet magnitudini pulcherrimae bovis: ac si diceret: Pulchritudo eius, tanquam boum qui selectissimi sunt in eius armentis: certe primogenitum pro egregio poni recte convenit. Dicit ergo nullos reperiri in terra Ioseph pulchriores boves, vel magis decoros quam sit ipse populus. Formae etiam robur et vires adiungit, ut contra hostes quoslibet invictus maneat. In fine versus (ut antea admonui) pronunciat quod hactenus vaticinatus est de Ioseph, commune fore duabus familiis Ephraim et Manasse. Interea vero confirmat sententiam Iacob, qua Ephraim natu minorem praetulerat maiori. Ideo chiliadas tantum Manasse recenset: Ephraim vero myriadas, cuius rei documentum iam ediderat Deus in censu cuius facta fuit mentio, in quo tribus Ephraim reperta fuit populosior. EX EODEM CAPITE. 18. Et ipsi Zebulon dixit: Laetare Zebulon quum egredieris, et Issachar in tabernaculis tuis. 19. Populos ad montem vocabunt: et illic sacrificabunt sacrificia iustitiae, quoniam affluentiam maris sugent, et tecti thesauri arenae. 20. Et ad Gad dixit: Benedictus qui dilatare fecit Gad: sicut leo habitabit, et rapiet brachium atque verticem. 21. Et vidit principium sibi, quod illic portio legislatoris tecta, veniet autem cum pricipibus populi: iustitiam Iehova faciet, et iudicia eius cum Israele. 22. Et ad Dan dixit: Dan ut catulus leonis saltabit e Basan. 23. Et Nephthali dixit: O Nephthali satur beneplacito, et plene benedictione Iehovae, occidentem et meridiem posside. 24. Et Aser dixit : Benedictus prae filiis Aser, erit beneplacens fratribus suis, et tingens in oleo pedem suum. 25. Ferrum et aes, calceamenta tua l) et sicut dies tui fortitudo tua. 18. Et ipsi Zebulon. Duas tribus inter se comparat, quod locis vicinae, multum tamen inter se essent dissimiles: altera enim negotiationi dedita, frequentes huc et illuc habebat egressus: alteram vero magis delectabat otium et quies. Haec tam diversa conditio notatur, ubi iubet Zebulon laetari in suis expeditionibus: Issachar vero in domestica quiete. 1) In margine: vel, serae tuae. Non tamen %n editione principe. Gallus habet in textu: Ta closture %n margine: ou, chaussure.