20:392 4153. CALVINUS MINISTRIS NEOCOMENSIBUS. Fratrum nomine queritur Ludovicum diaconum, qui tempore pestis grassantis cum vitae discrimine Neocomensibus fidelem operam praestiterat, nunc a Senatu repente dimissum esse. (Ex apographo satis recenti Bibi. nation. Parisiensis Coll. Dupuy Vol. 102, fol. 18.) Fidelibus Domini nostri Iesu Christi servis decano et collegio ministrorum Neocomensis ecclesiae fratribus et symmystis carissimis et colendis. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Iesu Christo, fratres carissimi et ex animo nobis colendi. Inviti quidem facimus ut vobiscum utamur ullo genere expostulationis. Sed quia alterutrum nobis est necesse, aut sustinere facti vestri culpam aut amice placideque vobiscum expostulando efficere ut quod peccatum est corrigatur, veniam nobis pro vestra aequitate, ut speramus, dabitis, ut ne longa quidem aut sollicita excusatione opus sit. Quum frater noster Ludovicus1) feliciter scholae nostrae serviret eum vobis rogantibus concessimus ut provinciam apud vos obiret, primum valde molestam, deinde supra modum periculosam. Reputate vobiscum quam pauci reperiantur, qui se tam praesenti mortis periculo opponant. Neque vero aut nos eum extraximus, aut ipse inopia coactus se vobis addixit. Receptus a vobis fuit et a senatu vestro hac lege ut perpetuo ministerio fungeretur. Postquam eius opera tanquam venalis cuiuspiam mancipii abusi sunt vestri homines, nunc eum ablegant. Principio, ubi fides? deinde, ubi aequitas? ubi gratitudo? ubi denique humanitas? Neque haec exprobrandi causa dicimus, sed ut nostra admonitione expergefacti senatui vestro demonstretis, facinus pessimi exempli fore et plenum maximi dedecoris, si pio viro, cuius fidelem operam in summa necessitate expertus est, ita illuserit. Nos certe unius hominis iactura moniti posthac cautiores erimus, nisi haec iniquitas correcta fuerit. Valete, fratres nobis dilectissimi, ac liberam nostram obiurgationem boni consulite. Dominus vos diu sibi et ecclesiae suae 4153.1) Hunc commendaverat Calvinus N. 678, Capunculo morienli adstitisse comperimus N. 713. . Hubert Louis dirigeait en 1537 le college de La Roche en Faucignv. (Herminj. IV. 288).