52:391 391 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 392 quia eodem, quo erga nos coepit, liberalitatis tenore priora sua dona posterioribus cumulat. Frustra igitur et perperam hinc papistae probare contendunt, a virtute liberi arbitrii proficisci bona opera; quando minime absurdum est ut Deus sua dona in nobis coronet. Nec minus etiam frustra et stulte conantur hinc destruere fidei iustitiam, quando nibil dissidet Dei bonitas, qua gratis hominem amplectitur, peccata non imputando, ab ea operum remuneratione quam eadem liberalitate reddet, qua promisit. Nec solum mihi. Ut eodem reliqui omnes animo secum militent, ad coronae societatem eos invitat. Neque enim posset infracta eius constantia nobis esse exemplo, nisi eadem spes coronae proposita omnibus esset. Insigni autem nota pios designat, quum dicit, omnibus qui d i l i g u n t adventum eius. Et certe ubicunque vigebit fides, non sinet animos in mundo torpere, sed ad spem ultimae resurrectionis attollet Significat igitur, omnes qui mundo ita sunt addicti, et fluxam hanc vitam amant, ut non curent adventum Christi, nec ullo eius desiderio tangantur, sese privare immortali gloria. Vae igitur stupori nostro qui nos oppressos tenet ne unquam de Christi adventu serio cogitemus, ad quem decebat totos intendere. Adde quod e fidelium numero excludit quibus formidabilis est Christi adventus, qui diligi non potest quin suavis sit ac iucundus. 9. Da operam ut ad me venias cito. 10. Demas enim me reliquit, amplexus hoc saeculum, et profectus est Thessalonicam: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam: ll. Lucas est solus mecum. Marcum assume ut tecum adducas: est enim mihi utilis in ministerium. 12. Tychicum autem misi Ephesum. 13. Penulam quam Troade reliqui apud Carpum} quum venies, affer, et libros et membranas. 9. Da operam. Quum mortis tempus instare sciret, non dubito quin multa habuerit de quibus in ecclesiae bonum coram conferre cum Timotheo vellet. Itaque non dubitat ex transmarina regione eum accersere. Non erat certe levis causa cur eum ab ecclesia, cui praeerat, evocaret: et quidem tam procul. Inde licet colligere quantum habeant momenti talium virorum colloquutiones. Nam omnibus ecclesiis diu profuturum erat quod brevi temporis spatio didicisset Timotheus: ut levis esset dimidii vel totius anni iactura prae compensatione. Et tamen ex sequentibus apparet, Paulum sua etiam privata causa Timotheum vocare, quia fidis adiutoribus destituebatur. Tametsi quod suae personae proprium erat, non praeferebat ecclesiae commodis: sed quia agebatur communis evangelii causa. Nam sicuti ipse ex vinculis eam defendebat: sic opus habebat aliorum opera ad defensionem adiuvandam. 10. Amplexus hoc saeculum. Turpe sane tali