47:391 391 IN EVANGELIUM IOANNIS 392 que gratos sibi et amabiles redderet. Et certe, ut paulo ante dictum est, quantum ad nos spectat, sumus extra Christum Deo exosi: tunc autem demum amare nos incipit, dum in corpus filii dilecti coalescimus. Inaestimabile fidei privilegium, quod scimus dilectum fuisse Christum a patre nostra causa, ut eiusdem amoris essemus consortes ac perpetuo simus. Sed notanda est particula, ego in ipsis, qua docemur non aliter nos comprehendi in illo amore cuius meminit, nisi in nobis habitet Christus. Quemadmodum enim filium adspicere non potest pater, quin totum eius corpus simul ante oculos habeat, ita si volumus in eo adspici vere eius membra esse oportet. CAPUT XVIII. 1. Haec quum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius, 2. Noverat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia saepe convenerat illuc Iesus cum discipulis suis. 3. Iudas ergo quum accepisset cohortem et a sacerdotibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et lampadibus et armis. 4. Iesus autem quum novisset, quaecunque ventura erant super eum, exivit ac dixit eis: Quem quaeritis? 5. Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dixit illis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum illis. 6. Ut ergo dixit illis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 1. Haec quum dixisset Iesus. In hac historia multa praeterit Ioannes, quae apud alios tres evangelistas leguntur, idque facit consulto: sicuti multa memoratu digna colligere illi propositum fuit, de quibus alii tacent. Ergo quae hic desunt ab aliis mutuentur lectores. Trans torrentem Cedron. Additur graece articulus ac si a cedris nomen haberet torrens: probabile tamen est errore obrepisse. Nam vallis vel torrentis Cedron saepius in scriptura fit mentio. Ab obscuritate sic vocatus est locus, quod vallis concava ideoque umbrosa foret. Quanquam de ea re non contendo : tantum affero quid sit verisimilius. Consilium evangelistae praecipue spectandum est in loci indicatione: nam ostendere voluit Christum sponte ad mortem prodiisse. Venit in locum, quem Iudae familiariter notum sciebat. Quorsum id nisi ut sponte se offerat proditori et hostibus ? Nec eum fallebat incogitantia, quum omnium quae instabant praescius esset. Postea etiam subiicit Ioannes eum obviam progressum esse. Mortem ergo non coactus, sed ultro subiit, ut voluntarium esset sacrificium : nam sine obedientia nobis expiatio parta non esset. Hortum porro ingreditur, non quaerendi la-