25:391 391 REDITUS AD HISTORIAM. 392 celebrat eximiam terrae foecunditatem in qua habitaturi erant posteri Ioseph: deinde testimonium suum obsignat, interposita Dei autoritate. Terram ergo fertilem illis promittit, ab optimis thesauris coeli: "UD enim optimum quodque et pretiosissimum significat. Itaque quod fructus quidam transferunt, mihi non placet, quanquam nescio an de bonitate coeli loquatur Moses, an vero Dei beneficentiam commendet, quod posterius videtur quadrare contextui, ubi externa fertilitatis media commemorat, rorem et abyssum : qua voce intelligo fundum ipsius terrae. Proximo versu fateor nomine TID electissimos quosque fructus intelligi : sed significatione nou mutata. Alii vertunt: Delitias: alii pro eximia fructuum excellentia, suaves fructus. Cur autem tan: quidam influentiam transferant: non video. Eiectionem proprie singnificat: sed metaphorice pro fructu capitur qui e terra exoritur et erumpit. Quos tamen vocet fructus solis et lunae, mihi non satis liquet. Nam quod soli quidam assignant proventus ex satione et vindemias: lunae vero cucurbitos et cucumeres, nescio an firmum sit: rectiusne sentiant alii ita vocari flores vel fructus menstruos in medio relinquo. 15. Et ob praestantiam cacuminis. His verbis docet nullam terrae partem fore sterilem. Scimus cacumina montium ut plurimum esse arida et inculta: vel saltem praeter arbores infrugiferas nihil proferre. Atqui Moses illic quoque optimos proventus fore affirmat: qua ratione (ut ego quidem censeo) Montes antiquos, et colles saeculi nominat, quasi nobilissimos: neque enim laudatur vetustas, ac si ante reliquum orbem creati essent: sed honoris causa montes censentur quasi primogeniti, in quibus eminet Dei benedictio. Sic in benedictione Iacob: Usque ad extremitatem collium saeculi, quasi diceret, in illis celeberrimis montibus nullum angulum ubertatis fore expertem. Proximo versu quod de montibus dixerat, generaliter ad totam terram extendit. Quod postea quidam vertunt: Ob voluntatem habitatoris rubi veniet benedictio, remotum est a sensu Mosis: alius prorsus barbare: Ob pietatem. Ego vero nomen pm, in nominandi casu positum esse arbitror: quia optime convenit, favorem Dei venturum esse super caput Ioseph. Postquam enim eius beneficentiam laudavit Moses, nunc fontem ipsum vel causam designat, quae eximia terrae ubertas effectus fuit gratuiti Dei favoris. Optime respondent verba Iacob: A Deo patris tui, (inquit) et ab omnipotente, et ubi etiam exposui cur Ioseph dicatur Nazaraeus inter fratres. Iam quod iregKfca- Gitxcoc vocatur Deus habitator rubi, ad visionem spectat quae Mosi in monte Sinai oblata fuit. Deus enim tunc secundo apparuit populi sui redemptor et pater, ex quo foedus pepigerat cum Abraham et Iacob. Id vero ad confirmationem valet: ac si di-