20:391 391 EPISTOLAE 4152.4154 392 A Monseigneur Monsr, d'espe ville. Iam literas ad te scripseram, vir optime, quum noster Britannus tuas mihi reddidit, quibus nihil optatius aut iucundius adferri potuit, ob ea quae pro tua humanitate et singulari in me benevolentia scribis. Unum mihi molestum fuit quod mihi carissimus frater tam importunus fuerit ut a te cum morbo consectante et stomachi cruditate affecto literas ad me non sit veritus expetere. Te ais exspectare dum tibi significem me iam Italiae taedio captum quotidie ingemiscere quod hic mora longior mihi sit trahenda. Quam prudenter haec cogitans testari possum : et vero iamdudum ad te scripsissem, nisi me sortis meae puduisset, atque certo scivissem de fratre meo te rem totam intellecturum. Quoties et quibus suspiriis iam de reditu meo cogitarim Dominus novit. Hic quod res est copiosius explicare mihi non licet propter huius internuncii discessum repentinum et praeter meam exspectationem paratum. Ille de nobis et rebus Italicis plura narrabit quam possim ita breviter scribere. Alias longe plura: interim me excuses etiam atque etiam rogo. Ferrariam nondum vidimus, nec quando visuri simus adhuc nobis constat. Tuas literas accepit Bamboul, quibus, ut mihi dixit, respondisset si per dolorem manus dexterae, quem mensem iam integrum pertulit, ipsi licuisset. Itaque me rogavit ut tibi scribam, se excusatum habeas et commendatum. Id enim vehementer desiderat. Sed cogor finem hic facere, prius tamen me tibi tuisque precibus commendo, et ut me ames pro tuo more velim maxime. Dominus te perpetuo tueatur. Patavii 3 Kal. Octob. *) Frater meus Ludovicus Verae, hic nobiscum aget quoad ipsum non taedeat rerum Patavinarum. Interim Rabbinos evolvet. Ego vero nihil solus Tuus tibi quam devinctissimus et perpetuo obsequentissimus Car. Bosquettus. 4152.1) Lud. Budaeus obiit Genevae professor I. hebr. a. d. VIII. Kal Inn. 1551. Male Senebier, I. 386 quem sequitur Haagius eius mortem ad a. 1552 refert {N. 1499.1506). Quid quod Archinard p. 55 eum ad a. 1567 superstitem ststtt. Eius iter Italicum ad annos 1546.1549 referunt N. 793.887. 1188. 1191. 1201 et seqq. Epistolam hanc ergo ad a. fere 1548 referre poteris, certe post N. 4147 collocandam.