55:390 patefaciendi animi nostri occasione. Sed longe aliud est, extra elicere quod in animis latebat, quam animos intus sollicitare pravis cupiditatibus. De tentationibus ergo internis hic tractat, quae nihil aliud sunt quam inordinati appetitus qui nos ad peccandum incitant. Illorum autorem merito Deum esse negat: quoniam ex carnis nostrae corruptione manant. Haec admonitio valde necessaria est, quia nihil hominibus est magis usitatum quam malorum, quae quisque perpetrat, culpam alio transscribere: tunc autem maxime videntur sibi liberari, si eam in Deum ipsum derivent. Hoc tergiversandi artificium a primo homine traditum sedulo imitamur. Hac de causa Iacobus nos ad proprii reatus confessionem vocat, ne Deum substituamus nostro loco, ao si nos ipse ad peccandum impelleret. Terum huic sententiae videtur reclamare tota scripturae doctrina, quae homines tradit excaecari a Deo, coniici in sensum reprobum, prostitui in cupiditates foedas et illicitas. Respondeo, hac quoque ratione fortassis inductum fuisse Iacobum ut negaret a Deo nos tentari, quia impii ad captandum colorem scripturae testimoniis se armant. Yerum duo sunt hic notanda. Nam quum scriptura excaecationem vel obdurationem cordis tribuit Deo, neque illi initium assignat, neque facit mali autorem, ut cuipam sustinere debeat. In his autem duobus solum Iacobus insistit. Scriptura reprobos a Domino coniici asserit in pravas cupiditates. An quia Dominus cor eorum depravet vel corrumpat? Minime: ideo enim subiicitur pravis desideriis, quia iam corruptum et vitiosum erat. An vero quum excaecat vel indurat Deus, peccati autor est vel minister? Imo hoc modo peccata ulciscitur, iustamque mercedem impiis rependit, qui spiritu suo regi abnuerunt. Sequitur ego, neque peccati originem esse in Deo, neque illi culpam imputari posse quasi ex malis voluptatem capiat. Summa est, frustra tergiversari hominem qui vitiorum suorum culpam reiicere in Deum conatur: quia non ex alio fonte proveniat quidquid est malorum, quam ex perversa hominis concupiscentia. Atque ita sane res habet, non aliunde nos impelli, sed cuique pravum suum affectum esse ducem ac impulsorem. Deum vero neminem tentare, inde probat, quia malis non tentatur. Nam ideo nos ad peccandum diabolus sollicitat, quia insana peccandi cupiditate totus ardet: Deus autem malum non appetit: ergo neque male agendi nobis autor est. 14. Dum a sua concupiscentia. Quum interior sit ad malum motus et incitatio, frustra ab externo impulsu excusationis praetextum quaeret peccator. Quamquam notandi sunt hi duo concupiscentiae effectus, quod nos illecebris inescat, et quod nos abstrahit: quorum singuli ad reatum sufficiunt. 15. Postquam concepit. Principio concupis- 25*