52:390 sed mors quoque eius probrosa futura erat. Quis ergo non dixisset ipsum infeliciter contendere? Sed ipse a perversis hominum iudiciis non pendet: quin potius magnitudine animi se erigit supra omnes calamitates, ut nihil eius felicitati ac gloriae obsistat Certamen igitur, quod certavit, bonum et decorum esse pronuntiat: adeoque sibi de morte ipsa gratulatur, quia sit veluti stadii sui meta. Scimus autem tunc voti compotes esse cursores, quum metam assequuti sunt. Hoc quoque modo Christi athletis mortem esse optabilem significat, quoniam finiat eorum labores: et simul ex adverso admonet, nunquam esse in hac vita quiescendum : quia nihil prosit a carceribus usque ad dimidium spatium strenue cucurrisse, nisi ad metam usque perventum fuerit. Quod sequitur de fide servata, duplicem potest habere sensum, vel quod fidelis ad extremum fuerit miles duci suo, vel quod in recta doctrina perstiterit. Uterque sensus non male conveniet. Et certe non aliter potuit suam fidelitatem approbare Domino, quam constanter profitendo puram evangelii doctrinam. Neque tamen dubito quin ad solenne militiae iusiurandum alludat: ac si diceret se probum et fidum duci suo militem fuisse. 8. Quod superest. Sicuti et de certamine suo, et cursu completo, et fide servata gloriatus est: ita nunc se non frustra laborasse affirmat. Potest enim fieri ut strenuam quis operam navet, mercede tamen sibi debita frustretur. At Paulus certam sibi esse mercedem dicit. Haec autem certitudo inde illi constat, quod oculos ad diem resurrectionis convertit: quod idem nobis agendum est. Nam circumcirca nihil aliud apparet quam mors: ergo non debemus haerere in mundi adspectu, sed potius Christi adventum nobis proponere. Ita fiet ut nihil nostrae felicitati deroget. Caeterum quia et coronam iust i t i a e et iustum iudicem nominat, et reddendi verbo utitur, hinc operum merita adversus Dei gratiam conantur papistae adstruere: sed futilis est ipsorum argumentatio. Neque enim gratuita iustificatio, quae nobis per fidem confertur, cum operum remuneratione pugnat. Quin potius rite conveniunt ista duo: gratis iustificari hominem Christi beneficio, et tamen operum mercedem coram Deo relaturum. Nam simulatque nos in gratiam recepit Deus, opera quoque nostra grata habet, ut praemio quoque (licet indebito) dignetur. Quamquam bis hic hallucinantur papistae: primum quod inde colligunt ideo nos Deum promereri, quia liberi nostri arbitrii virtute bene agamus: deinde quod Deum nobis perinde obstringunt, ac si nobis aliunde quam ex eius gratia salus constaret. Atqui non sequitur Deum nobis quidquam debere, quia iusto reddat quod reddit. Iustus enim est etiam gratis benefaciendo. Et reddit quam promisit mercedem, non quod ullo ipsum obsequio praeveniamus, sed 25*