20:390 eorum exempla in quos nulla huiuscemodi suspicio cadere posse videbatur. Itaque primum a te peto ut si quid ille tale aliquid commisit, mihi pro humanitate tua ignoscas, meque lapsum opinione ita putes, ut potestas tamen et vere de aliis iudicandi et eos tibi commendandi nullo modo adempta sit. Nam hunc quidem Ioannem Gaperonium l) iamdiu ita cognovi, tum in publicis concionibus in quibus caste integreque est versatus, tum in privatis nostris colloquutiones vitaeque totius consuetudine, ut tibi et affirmare et spondere possim, eum nec re nec oratione commissurum quod sanctissimo vestro coetu indignum sit. Is Monspessuli coenobio Dominicanorum ita diu praefuit ut ea in administratione eius et prudentia et probitas et gravitas perspecta fuerit omnibusque maximopere probata. Postea vero quam a Domino est illuminatus magis hae virtutes in illo eluxerunt, ut non sit nobis dubitandum quin in Domini timore pietatisque studio sibi apud vos constet. Nam quantum in eo religionis sit studium atque amor, satis declarat vitae susceptae ac diu probatae commutatio, in qua, si voluisset otii ventrisque aut etiam alicuius existimationis rationem habere, cum magna et gratia et laude hominum multorum manere poterat. Sed pluris facit unius Christi excellentem cognitionem vestramque consuetudinem, quam caeterarum huiusmodi perfruitionem rerum, quae cum impietate coniunctae sunt. Itaque a te peto atque contendo ut hunc a me tibi commendatum ita nunc accipias, eoque iudicio atque animo comprehendas, ut omni tempore, quo istic vobiscum futurus est, optimum virum, modestissimuoi, gravissimum hominem, vestri studiosissimum, amantissimum, observantissimus^ vestra ecclesia perdignum sis cogniturus. Ego pro eo fidem meam interpono. Dominus sit tecum. Nemausi iiij. no. Ma. Tuus App. Claud. 4152. BOSQUETUS CALVINO. Italiae pertaesus de reditu cogitat (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 762. Edidit Liebe p. 75.) 4151. 1) Eundem denuo Baduellus commendat N. 1348 i. e. a. 1550 eumque dicit iam olim commendatum a se Calvino fuisse et notum. Inde Gaufresius eos coniectura hanc biennio antiquiorem facit 25*