9:39 39 DEFENSIO DOCTRINAE DE SACRAMENTIS. 40 mus spiritualia, sed ut etiam sit symbolum aeterni inter nos amoris mutui foederisque: ac ea de causa turbatori pacis diabolo nihil obvenire posse suavius, quam si sanctissimam et arctissimam hanc confoederationem vertere possit in uberem litium, sectarum dissensimumque materiam. Eucharistiam vocarunt veteres sanctam hanc Domini coenam, nimirum a gratiarum actione et precibus sanctis. Quam vero gratae Deo sint preces oblatae ipsi a discordibus, ipse nos docet in evangelio Dominus, quum iubet tantisper deponere oblationem, donec cum offenso redeamus in gratiam. Ne sinamus hic, quaeso, triumphare salutis nostrae inimicum, neve exhibeamus, obsecro, communibus nostris hostibus iucundum nostra pugna spectaculum. Quin potius valeant apud nos omnes ardentissima haec sancti apostoli verba: Si qua igitur consolatio in Christo, si quod solatium dilectimis, si qua communio spiritus, si qua viscera et miserationes.