52:39 39 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 40 Tantum sibi quisque caveat, ne iure in hoe catalogo censeatur. Velim tamen mihi respondeant papistae, ubi tunc erat Petrus: quem oportuit esse Romae, si vera ipsi narrant. O triste et foedum elogium quod illi Paulus inureret. Fabulantur ergo, quum findunt ecclesiae romanae tunc praefuisse. Observa ta xptaxoO vocari ecclesiae aedificationem: quia tunc vere eius negotium agimus, quum laboramus in excolenda eius vinea. 22. Porro experimentum. Ad verbum est, probationem eius cognoscitis: nisi malis imperativo modo, cognoscite: (vix enim per tempus experimentum capere licuerat) sed in eo parum est momenti. Hoc praecipue notandum, quod fidei et modestiae testimonium reddit Timotheo. Fidei est, quod in evangelium testatur serviisse secum. Talis enim coniunctio signum erat verae sinceritatis. Modestiae autem, quod se tanquam patri submisit. Hanc virtutem laudari nominatim a Paulo, non est mirum. Fuit enim saeculis omnibus rara. Hodie quotusquisque reperietur iuvenum, qui senioribus vel tantillum concedat? Tanta insolentia in illa aetate exultat atque ebullit. Hoc loco ut multis aliis cernimus quam sedulo pios ministros ornare Paulus studeat: neque tam ipsorum causa, quam quod totius ecclesiae interest tales amari et coli, summaque autoriute pollere. 24. Confido quod ipse. Hoc quoque adiecit, ne putarent aliquid accidisse, quod profectionis, cuius prius memiuerat, consilium mutaret: semper tamen sub conditione loquitur : Si Domino placuerit. Nam etsi liberationem a Domino sperabat, diximus tamen, quia nulla erat certa promissio, hanc spem minime fuisse fixam, sed quasi suspensam ex arcano Dei consilio. 25. Porro necessarium existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperarium, et commilitonem meum, apostolum autem vestrum, et ministrum necessitatis meae mittere ad vos. 26. Quandoquidem desiderabat vos omnes, et erat anxius animi, propterea quod audieratis ipsum infirmatum fuisse. 27. Et certe infirmatus fuit, ut esset morti vicinus. Sed Deus misertus est illius: neque illius solum, sed etiam mei: ut ne tristitiam super tristitiam haberem. 26. Studiosius itaque misi illum, ut eo viso rursus gaudeatis, et ego magis vacem dolore. 29. Excipite ergo illum in Domino cum omni gaudio: et qui tales sunt, in pretio habete: 30. quia propter opus Christi usque ad mortem accessit, exponens periculo animam, ut sufficeret quod deerat vestro erga me ministerio. 25. Epaphroditum. Postquam illos erexit suo et Timothei adventu promisso, in praesentia quoque munit. Epaphroditum praetuittens: ne interim dum Terum suarum certior fiebat (haec enim causa erat