5:39 DE CLEMENTIA Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Quum sit triste habitu, vultuque et veste severum. Nec dubie tanquam frugi laudatur avarus, Tanquam parcus homo et rerum tutela suarum. Seneca epist. VI.: Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet. Hanc sententiam eleganter constrinxit verborum compendio Publius Mimographus: Timidus se cautum vocat, sordidus parcum. l) Quod si verum aliquando fuit, magno nostro malo hodie verissimum experimur. Signa impresseris] Significanter posuit hoc verbum quasi diceret neque descriptionem, neque picturam sufficere: adeo facilis est lapsus in virtutibus discernendis, propter illam, ut Quintilianus vocavit, vitiorum viciniam. Sic Seneca epist. VI.: In his magno periculo erratur, his certas notas imprime. Contrarium est signa conturbare. Ciceroni libro septimo epist, ad Atticum. Quomodo confirmet eam, et usu suam faciat] Alludit ad usucapiones, et praescriptiones iurisconsultorum. Quomodo etiam epist. VI.: Semel traditi boni perpetua possessio est, virtus non dediscitur. Hoc est quod dicunt philosophi, animum hominis, prout virtutibus aut vitiis assuescit, eorum habitum contrahere. Habitus aucem sunt acquisitae qualitates, quibus ad nostros affectus bene vel male nos habemus. Sic accipio locum Aristotelis secundo Ethicorum, moralem virtutem ex consuetudine comparari. Abeunt enim studia in mores, ait Ovidius, et apud Curtium lib. V. : Consuetudo natura dicitur potentior. Marius apud Salustium: Mihi, qui omnem aetatem in artibus optimis egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit. Et Aristoteles Problem, sectione VIII. dicit consuetudinem in naturae habitum transformari. Nullam vero ex omnibus] Iam Seneca ab ipsius virtutis commendatione artificiose incipit, quae ex aequo apud omnes [pag. 28] homines valeat. Vix enim ullum operae pretium faceret, si sola honesti contemplatione, Neroni et aliis principibus commendaret clementiam. Scimus ita esse natura comparatum, ut specie utilitatis aut voluptatis magis afficiamur, quam illis Stoicorum paradoxis, a sensu populari abhorrentibus. Sive igitur cum Stoicis in nuda honestatis conspiratione versamur, satis eo nomine placere potest clementia, quae societatem humanam complectitur. Seu ad voluptatem tendimus, seu spe commodi ducimur, et hic clementia locum suum retinet, et dignitatem. Quum nulla humanior sit] Argumentum a coniugatis. Sunt enim derivata homo et humanus. Locus est in Topicis a coniugatione verborum, quam 1) Lege: Timidus vocat se cautum, parcum sordidus.