49:39 EPIST. PAULI AD EOMANOS 40 istas accusandi ac defendendi ad diem Domini confert: non quia sint tunc primum emersurae, quae assidue nunc vigent ac officium suum exercent: sed quia sint tunc quoque valiturae, ne quis ut frivolas et evanidas contemnat. In die autem posuit, pro in diem: quemadmodum et prius. 16. Quo iudicabit Deus occulta hominum. Appositissima est iudicii periphrasis ad locum praesentem : ut sciant qui se libenter in latebras stuporis abderent, intimas illas et nunc in recessu cordis penitus latentes cogitationes in lucem tunc prodituras. Quemadmodum alibi (1. Cor. 4, 5), dum vult Corinthiis ostendere quam nihili sint humana iudicia, quae in externis larvis resistunt: iubet exspectare donec venerit Dominus, qui illustret occulta tenebrarum et patefaciat occulta cordium. Id quum audimus, succurrat nos admoneri, si volumus nos vere approbare nostro iudici, ut ad illam animi sinceritatem enitamur. Addit secundum evangelium meum, significans se doctrinam proferre, cui humani sensus et naturaliter insiti respondeant Ac1) gnum appellat ratione ministerii. Nam penes unum Deum est evangelii edendi autoritas: sola dispensatio apostolis commissa est. Caeterum non mirum est si pars evangelii dicatur futuri iudicii nuntius ac praeconium2). Nam si usque ad plenam regni coelestis revelationem differtur eorumi quae promittit, effectus et3) complementum: cum extremo iudicio necesse est coniungi. Deinde praedicari Christus non potest, nisi aliis in resurrectionem, aliis in ruinam: quorum utrumque ad diem iudicii pertinet. Particulam per Iesum C h r i s t um quamquam aliis secus videtur, ego tamen ad iudicium refero, in hunc sensum, quod Dominus per Christum suum iudicium exsequetur. Est enim ille constitutus a patre iudex vivorum et mortuorum, quod inter praecipua evangelii capita semper apostoli recensent: sic erit plenior sententia, quae alioqui frigeret. 17. Ecce tu Iudaeus cognominaris, et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18. et nosti voluntatem, et probas eximia, institutus ex lege: 19. confidisque te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui sunt in tenebris, 20. eruditorem insipientium, doctorem imperitorum, habentem formam cognitionis ac veritatis in lege. 21. Qui igitur doces alterum, te ipsum non doces. Qui concionaris non furandum, furaris. 22. Qui dicis non moecechandum, moharis. Qui detestans idola, sacrilegium perpetras. 23. Qui de lege gloriaris, Deum per legis transgressionem dehonestas. 24. Nomen enim Dei propter vos probro afficitur inter gentes: quemadmodum scriptum est. *) quod 2) annuntiatio. 3) pertinet eius