44:39 39 IN SOPHONIAM 40 bus suas possessiones arcano Dei decreto esse attributas: sed specialis fuit ratio electi populi: quia Dominus constituerat Abraham dominum illius terrae, idque in perpetuum. Iam Moabitae erant quasi relegati: Dominus assignaverat illis suam possessionem. Quum ergo vellent ultra perrumpere, et invaderent Iudaeos, oportuit iram Dei magis accendi contra ipsos: quia non gerebant hoc modo bellum cum mortalibus, sed cum ipso Deo: quia terminos ab ipso praefixos revellendo volebant evertere aeternum eius decretum. Nunc ergo intelligimus cur propheta dicat filios Moab et Ammon magnificasse super terminum eorum qui Dei manu locati erant in terra Chanaan: quia scilicet non tantum voluerunt eiicere suos vicinos, sed voluerunt et tentarunt eripere ex manu Dei haereditatem illam quam Dominus Abrahae dederat, idque in perpetuum, ut diximus. 9. Propterea vivo ego, dicit Iehova exercituum Deus Israel, quod Moab sicuti Sodoma erit, et filii Ammon sicuti Gomorrha, productio urticae et fodina salis i et vastitas in perpetuum: reliquiae populi mei diripient eos, et residuum gentis meae possidebit eos. 10. Soc illis pro superbia sua, qua exprobrarunt et insultarunt super populum Iehovae exercituum. Heri Deus, ut aliquo solatio levaret miseros Iudaeos, dicebat sibi cognitam esse proterviam Moab: nunc adiungit se vindictam sumpturum de probris illis, quorum prius facta fuit mentio. Parum enim prodesset conspici a Deo, quidquid patimur iniuriarum, nisi parata esset ultio. Ergo propheta admonet, Deum non esse otiosum speculatorem, qui tantum observet quae in mundo geruntur: sed mercedem repositam esse omnibus impiis. Haec autem coniunctim legenda sunt, ut agnoscant fideles suas iniurias non esse Deo incognitas: deinde ipsum fore vindicem. Caeterum quo certius confidant Iudaei Deum liberatorem suum fore, iusiurandum interponitur. Sed interea ostendit Deus serio se affici dum populum suum videt crudeliter et tali intemperantia vexari, ut putent impii sibi permitti effraenem licentiam. Deus ergo hic ostendit non modo curae sibi esse populi salutem, sed se causam eius suscipere, perinde ac si accensus esset iracundia: non quod in ipsum cadant passiones, sed talibus loquendi formulis exprimitur quod alioqui nunquam fideles conciperent, nempe inaestimabilem erga ipsos Dei amorem et curam esse. Dicit ergo se vivere, quemadmodum si iuraret per suam vitam. Sicuti alibi vidimus per animam iurare: ita nunc loquitur, Vivo ego: hoc est, sicuti ego sum Deus, ita ulciscar istas iniurias quibus nunc opprimitur populus meus. Et hac ratione etiam vocat se Iehovam exercituum et Deum Israel. Priore mem-