32:39 39 PSALMUS XCVI. 40 calculis statueretur religio, vel penderet Dei cultus ex nutu hominum, concideret haec prophetae sententia. Ergo utcunque innumeri homines in errorem consentiant, libere clamemus post spiritum sanctum, non posse eos minuere Dei gloriam : quia ut ipsi sunt vanitas, ita vanum est ac fallax quidquid ab ipsis prodit. Iam ubi magnitudinem Dei asseruit, eam simul confirmat: quoniam in mundi fabrica relucet eius imago. Nam quum proprium Dei sit, a se ipso esse et sua virtute stare: sequitur- commentitios esse omnes deos qui non sunt mundi opifices. Coelos autem per synecdochen posuit, quia illic magis conspicua est Dei potentia pro modo ornatus et pulcritudinis. 6. (Fortitudo et decor.) Quum -fin fortitudinem significet, non videntur mihi interpretes probe considerasse rationem contextus dum gloriam vertunt: nam certe in secundo membro, eiusdem sententiae repetitio est: illic autem dicitur, fortitudo et gloria in eius sanctuario. His autem verbis significat non posse Deum rite cognosci quin resplendeat in ipso incomparabilis virtus et maiestas. Potentiam vero et robur priore loco nominat quasi materiam gloriae. Et quia Deus per se invisibilis est, fideles revocat Propheta ad sanctuarium, quod symbolum fuisse praesentiae eius alibi vidimus. Quia enim mentis nostrae imbecillitas ad coeli altitudinem non conscendit, propheta admonet non esse nobis obscuram eius gloriam, quia praesentiae suae insignia exstare voluit in templo, in sacrificiis, in arca foederis. Caeterum quoties fit Dei mentio, discamus gloriam hanc quae in facie eius refulget animis nostris concipere: quia mortuam potius essentiam imaginantur, quam vivam deitatem, qui eius potentiam ab eo separant. 7. Afferte Iehovae congregationes populorum, afferte Iehovae decus et robur. 8. Afferte Iehovae decus nominis eius, tollite oblationem, et intr ate in atria eius. 9. Adorate coram Iehovah in decore sanctuarii tremiscite a facie eius tota terra. 7. (Afferte Iehovae congregationes populorum.) Quum tunc Deum maneret laus in Sion, et locus ille sacer esset ad celebrandum Dei nomen, sola etiam Abrahae posteritas sacerdotio ornata foret, non dubium est quin hic propheta ecclesiae renovationem designet, quae tandem contingit Christi adventu. Est igitur antithesis inter veterem populum et gentium familias, quae tandem futurae erant eiusdem adoptionis consortes. Porro afferre gloriam et fortitudinem, tantundem valet ac gloriam fortitudinis tribuere. Atque ut ostenderet nihil afferre homines de suo, sed Deum iusta laude impie fraudare nisi eum celebrent, adiungit postea gloriam nominis eius, quo verbo significat non aliunde eum