24:39 39 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. III. pro visibili specie, qua eius maiestas obtegebatur, positum est. 7. Et dixit Iehova. Antequam partes liberandi populi Deus Mosi iniungat, pluribus verbis ad spem victoriae et prosperi eventus eum erigit. Scimus enim ut dubitatio animos cura et anxietate retardet ac debilitet. Non potuit igitur Moses negotium strenue vel suscipere, vel aggredi, nisi coelestis auxilii fiducia instructus. Ergo Deus se ducem fore profitetur, ut talibus auspiciis fretus ad militandum intrepide se accingat. Unde elicienda nobis est communis doctrina: quantumvis lenti naturaliter ac haesitabundi ad praestanda Deo obsequia simus, ubi tamen de successu nos reddit certiores, fas non esse quidquam detrectare: quia nullus potest esse acrior stimulus hac promissione, manum eius semper fore paratam ubi sequimur quo vocat. In hunc finem Deus praefatur antequam vocationis faciat mentionem, ut Moses de felici exitu factus certior, alacriter ad opus descendat. Porro ubi Deus redemptionis fidem in gratuito foedere, ac proinde in mera sua liberalitate fundavit, nunc alterum argumentum sumit a sua iustitia: quia fieri non potest quin mundi iudex miseris et calamitosis subveniat, ubi indigne opprimuntur, praesertim ubi opem eius implorant. Hoc in genere verum est : Deum iniustae cuiuslibet crudelitatis fore vindicem, sed peculiare eius auxilium a fidelibus sperandum est, quos in fidem patrociniumque recepit. Itaque merito, postquam dixit, adoptione populi se moveri ne eum in extrema necessitate deserat, simul adiungit secundam confirmationem, se venisse auxilio ad cohibendam tyrannidem, quia clamorem inopum exaudierit. Hoc quidem semel animandi Mosis causa dictum est: sed non vulgari solatio lenire debet nostros omnium dolores, ubi sub iniusto onere gemimus. Neque enim Deus qui tunc oculatus fuit, hodie caecutit, quin observet omnes iniurias ac supplicum misereatur. Quanquam autem hebraismus est in verbi repetitione: Videndo vidi, significat tamen, ubi poenam differt ac suspendit, conniventiam hanc non obstare quominus e coelis speculetur hominum facta, ut tandem opportuno tempore iudex appareat. Notatur enim continua animadversio: quasi diceret, se tunc quoque vidisse dum quiescendo visus fuit populi aerumnas negligere. Clamorem se audisse dicens, oblique perstringit populi socordiam: quem non legimus ante clamasse quam rebus extremis ac deploratis coactus fuerit. Itaque nihil mirum si prope contabuerit sub malis suis, antequaai subveniretur, quia vix post longum tempus exortae fuerunt preces. Quanquam ne tunc quoque serio precatos esse verisimile est (ut ante dixi), sed Deus clementiae suae et fidei maiorem habuit rationem quam iustae et solidae eorum praeparationis. His quidem verbis Dei invocationem nobis commendat